Quantum redactiones paginae "Religio Christiana" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
m →‎Divisiones: Nexus futurus
Linea 18:
== Divisiones ==
[[Fasciculus:ChristianityBranches.svg|thumb|Rami religionis Christiani principales secundum evolutionem historicam. Crassitudo linearum nihil valet.]]
Quamvis Christus [[orans]] ad Patrem pro discipulis suis dixerit "Rogo pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me misisti" (Ioannes 17:21), hodie Christiani sunt divisi varias in partes. [[Ecclesia Catholica]] et [[Ecclesiae Orthodoxae]] dicunt se a primis diebus idem esse ad doctrinam, et unitae fuerunt per totum primum millennium, una ecclesia Christianorum quasi omnibus nota. Hae ecclesiae, cum [[Ecclesia Anglicana]], aiunt se esse apostolicas, et volunt monstrare continuitatem cum apostolis tam in doctrina quam in munere episcopali. Ideo, Ecclesia Catholica [[apostolus|apostolum]] [[Petrus|Petrum]] confitetur esse primum [[Papa|papam]], a Christo pastorem totius gregis constitutum.
 
Iam in primis quidem saeculis, variae adstabant sectae quae dissentiebant quoad doctrinam, sicut [[Gnosis|Gnostici]] et [[Arianismus|Ariani]]. Quae hereses sanctorum et ecclesiae doctorum opera compressae sunt.