Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
mNo edit summary
Linea 9:
 
Nihilominus, spreto iure legum, per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno [[59 a.C.n.]] Caesar [[consul]] fuit atque collegam [[Marcus Calpurnius Bibulus|Bibulum]] in domo sua inclusit, ne sibi obstare posset ; ac continuo post consulatum [[proconsul]] [[Gallia|Galliarum]] et [[Illyricum|Illyrici]]. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae frumentariae fuit cum maximo imperio in multis provinciis ([[57 a.C.n.]]). Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno [[55 a.C.n.]] Pompeius et Crassus secundum consulatum una gesserunt ac postea provincias in quinquennium adepti sunt, [[Hispania Tarraconensis|Hispanias]] Pompeius, [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] Crassus. Item proconsulatus Caesaris in [[Gallia]] per quinquennium prorogatus est.
[[Fasciculus:RSC 0022 - transparent background.jpgpng|thumb|Gaius Iulius Caesar in denario anno [[44 a.C.n.]] percusso.]]
Tandem rota fortunae vertitur : anno [[54 a.C.n.]] [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]] sine herede mortua, anno [[53 a.C.n.]] Crassus cum filio a [[Parthi]]s victus et necatus est. Ab eo tempore nulla fides in societate iam fuit, praesertim postquam Pompeius anno [[52 a.C.n.]], provinciis Hispaniis retentis, Romae [[consul]] sine collega creatus est atque Corneliam uxorem duxit. Duo competitores reliqui, dum principem locum sibi soli rapere volunt, res Romanas ad [[Bellum civile alterum|bellum civile]] praecipitaverunt.