Quantum redactiones paginae "Gaius Valerius Catullus" differant

Content deleted Content added
add a bit: thinking ahead to spring course
Linea 4:
 
== De vita et carminibus Catulli ==
De vita Catulli paucissima certe noscuntur. Secundum [[Suetonius|Suetonium]] natus est [[Verona]]e, qua in urbe maiores sui inter optimates numerabantur, at [[Roma]]e maximam partem vitae degebat. Anno [[57 a.C.n.]], amicum suum [[Gaius Memmius|Gaium Memmium]] comitatus est in [[Bithynia]]m, cuius [[provincia]]e Memmius pro praetore iam acceperat. Catullus unum annum gubernatori Bithynico meruit. Deinde anno [[56 a.C.n.]] e Bithynia profectus villam familiae suae in [[Sirmio]]ne sitam visitavit. Sirmionem ut feminam allocutus blandis vocibus ad amatorias illicitas artes.<ref>In carmine XXXI, Sirmioni amasiae subicit ''insularum'' . . . ''ocelle'' (v. 1–2), ''desideratoque acquiescimus lecto'' (v. 10), ''o venusta Sirmio, atque ero gaude'' (v. 12); Baker 1983; Holzberg 2004; Putnam 1962.</ref>
 
[[Fasciculus:Sirmione 029.JPG|thumb|right|Monimentum Catulli Sirmione]]
A Callimacho profectus carmina conscripsit, quas ipse nugas esse dixit. In voluminis autem forma describenda explicasse etiam videtur, quas artis poeticae leges observandas esse censeret. ''Lepidum'' enim ''novum''que esse libellum affirmavit (c.1), quorum verborum illud ad eam spectat, qua virtute [[Callimachus]] bona carmina excellere voluerat, hoc autem aequales Catullum eiusque sodales significare solebant, quippe quos ''poetas novos'' appellarent. Hos omnes carmina facere voluisse apparet, quorum similia numquam fuerant. At Catullus in [[Cornelius Nepos|Cornelio Nepote]] cive suo doctrinam industriamque admiratus, cum his bonis artibus ipse numquam gloriaretur, tamen et poetam doctum ubique se praebuit et ne dubitari quidem potest, quin carminibus suis perficiendis operam dederit maximam.
 
Ars poetarum [[Graecus|Graecorum]], quibus nomen ''[[neoteroi]]'' inditum est (quorum in primis [[Callimachus]] enumerandus est) quique novum modum [[Homerus|Homero]] et [[epici]]s dissimilem propagaverunt, plurimum in arte Catulli poetica valuit. Carmina suaeius non diutius gesta heroum antiquorum et deorum, sed res privatas describunt. Quamvis haec carmina leviora videantur eorumque argumenta vulgaria sint, tamen opera suaeius haud sine eruditione composita sunt, immo ''poetae docti'' exemplum praebent.
 
Anthologia centum sedecim [[carmen|carminum]] nobis tradita est, quae in partes tres dividi possunt, cuius prima sexaginta carmina brevia, quae polymetra dicuntur (velut metro [[metrum hendecasyllabicum|hendecasyllabico]] utuntur), altera octo carmina longiora, tertia quadraginta epigrammata continent.
Linea 27:
Diem certum mortis Catulli ignoramus; fontes quidam vero antiqui affirmant eum nimia defatigatione confectum suo anno tricensimo mortuum esse.
 
Paucae reliquiae vitae Catullianae ex poematibus eius colligi possunt. Carmina Catulli autem ab aliis poetis magni aestimabantur, cum viris bonis, ut dicitur, velut Ciceroni ob nimium defectum morum despectui erant; ideoque Catulli opera in scholis non iam legebantur. Sermo autem tam [[Ovidius|Ovidianus]] quam [[Horatius|Horatianus]] et [[Vergilius|Vergilianus]] penitus imbutus illo sermone Catulliano. Post multum tempus oblivionis medio aevo demum reppertusrepertus est exemplar operum Catulli, sed textus obsceniores prohibuerunt, ne recte intellegantur carmina neve converterentur in alias linguas adamussim. Quod hodie pedetemptim fieri videtur.
 
== De carminibus singulis ==