Quantum redactiones paginae "Flamen" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
== De origine flaminum ==
Ut pleraque instituta ad religionem pertinentia, quae antiqua esse videbantur, ita flamines a rege [[Numa Pompilius|Numa]]<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. II,64. [[Titus Livius]] I,20.</ref> creatos esse memoriae traditum est, ut partem sacrorum a rege antea perfectorum susciperent. Nomen eorum a '''filamine''', quod lanae filo cinctum [[Apex (vestimentum)|apicem]]<ref>[[Apex (vestimentum)|Apex]] = ramulus olivae filo lanae summo galero sacerdotis adfixus.</ref> summo capite gerebant, ductum esse antiqui Romani credebant, sed moderni auctores originem [[Linguae Indoeuropaeae|indoeuropaeam]] tam vetusto sacerdotio quaesiverunt, ut [[Georgius Dumézil]], vir comparandis inter se religionibus et [[mythologia|mythicis fabulis]] populorum indoeuropaeorum nobilis factus, qui '''flamen''' idem verbum esse atque [[Lingua Sanscrita|Indicum]]''' brahman''' voluit. Sic antiquiores quam rex Numa esse possunt. Sed non omnes idem sentiunt. Quidam simplicius flaminem a '''flando''' duxerunt, id est flando ignem sacrum.
 
Nomen gentis '''Flaminia'''e a flamine derivatum est (nobilissimus est Caius Flaminius Nepos ad lacum Trasumenum ab [[Hannibal]]e victus), necnon cognomen '''Flamininus''' (exempli gratia liberator Graeciae [[Titus Quinctius Flaminius|Titus Quinctius Flamininus]]).