Quantum redactiones paginae "Flamen" differant

Content deleted Content added
Linea 57:
Rursus magni honores ei tribuebantur: [[sella curulis]], introitus in [[senatus|senatum]] (quamquam hoc quidem non semper in usu fuisse videtur), toga praetexta atque etiam [[lictor]] unus. In conviviis continuo infra regem accumbebat. Solus flaminum albogalerum gerebat, id est galerum ex corio albo (nam Iovi hostia alba sacrificabatur). Sed [[509 a.C.n.|post reges exactos]] [[Pontifex]] maximus cum collegio pontificum universae [[Religio Romana|religioni Romanae]] praefectus est: ita tribus nominibus propositis, flaminem Dialem ipse eligebat (etiam invitum capere poterat). Si flamen adversa valitudine aut alia de causa impediebatur, Pontifex Maximus in eius vicem sacra suscipiebat. Praeterea si quando controversia aut quaestio de iure vel caerimoniis flaminis exsistebat, Pontifex maximus, ut iuris divini peritissimus, de ea re cognoscebat decernebatque. Nam in religionis interpretatione flamen pontificum dicioni subiectus erat.
 
'''Flaminica''' quoque sacra obibat<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. ''Ant. Rom''. II,22,4.</ref> : nundinis enim omnibus arietem [[Iupiter|Iovi]] in Regia immolare solebat. Si forte tonitrua audierat nihil agere eam oportebat antequam piaretur.
 
De ceteris flaminibus non multa accepimus, sed ad tam multas caerimonias animos intendisse eos necesse non fuit, quoniam dei eorum ad salutem Reipublicae tanti momenti non erant. Nihilo minus tamen flamen Martialis ac Quirinalis, cum in provincias proficisci volebant, a Pontifice Maximo Romae retineri solebant.