Quantum redactiones paginae "Ploieşti" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 45 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q179585 sunt
Nonnulla addidi (capita Historia urbis, De vectura, Quae in urbe visenda sint, De insigni urbis)
Linea 1:
[[Fasciculus:Ploiesti-Halele-11DSCF5513.JPGjpg|thumb|right|300px|PloieştiAspectus eius partis urbis, quae rei publicae (''Republicii'') appellatur]]
[[Fasciculus:Ploiesti in Romania.png|thumb|right|Situs Ploiesti]]
'''Ploieşti''' est [[Romania]]e [[urbs]] circa 201.000 incolarum et circuli [[Prahova (circulus)|Prahovae]] caput.
'''Ploiestum''' (''Ploiești'') est [[urbs]] in finibus [[Romania|rei publicae Dacicae]] sita. A [[Bucaresta|Bucuresto]], capite Daciae, sexaginta fere [[chiliometrum|chiliometra]] ad septentriones versus abest. Cincta est duobus fluviis, [[Teleajen]] (Latine effer: Teleasen) et [[Prahova (fluvius)|Prahova]], qui haud procul ab urbe confluunt. In urbe amplius ducenta milia hominum habitant. Urbs [[petroleum|oleo]], quod ibi e terra hauritur et purgatur, nobilitata est. Urbs est circuli [[Prahova (circulus)|Prahovae]] caput.
 
== PraeclariHistoria civesurbis ==
 
Veterrimae litterae, in quibus nomen Ploiesti reperitur, ad annum 1503 spectant, quo anno mercatores urbis Tergsori (''Târgșor,'' hodie ''Târgșoru Vechi''), qui commercium cum urbe [[Corona (Dacia)|Corona]] sive Brassovia habebant, aurigam Ploiestensem nomine Radu conduxerunt. Erat enim vicus Ploiestum haud procul ab urbe Tergsoro situs, itaque mercatores aurigas Ploiestenses conducere solebant, id quod etiam ex aliis litteris, ad annos 1543 et 1545 pertinentibus, apparet.<ref>George Potra&nbsp;— Nicolae Simache: Contribuții la istoricul orașelor Ploiești și Tîrgșor (1632-1857). Ploiești 1970.</ref>
Ploieşti olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
 
Saeculo XVI exeunte [[Michael (palatinus Valachiae)|Michael]], [[Valachia|Valachiae]] princeps, quamquam Ploiestenses repugnavisse dicuntur, Ploiesti forum rerum venalium condidit. Tum Tergsorum dilabi, Ploiestum florere coepit; ex vico facta est urbs.
=== Nati ===
 
Anno 1775 [[Alexander Hypselantes]], princeps Valachiae, Ploiestum propinquo suo Ianachae Muruzi donavit, id quod Ploiestenses aegre ferebant.
* [[Ioannes N. Petrovici]], [[medicus]]
* [[Cornelius Mănescu‎]], rerum politicarum peritus et legatus
 
Saeculo XIX apud Ploiestum [[petroleum|oleum terrae]] repertum atque hauriri coeptum est. Institutae sunt in urbe officinae, in quibus oleum terrae purgatur.
=== Mortui ===
 
In illo [[secundum bellum mundanum|secundo magno bello]], quod saeculo vicesimo gestum est, [[Civitates Foederatae Americae|Americani]] pyrobolis de aeroplanis deiectis urbi magnum detrimentum attulerunt.
* [[Nicolaus Iorga]], [[rerum gestarum scriptor]], [[scriptor]], politicorum peritus et primus minister
 
Anno 1948 institua est schola, in qua traduntur disciplinae, quae ad [[petroleum|oleum]] et [[gasium naturale|spiritum terrae]] pertinent (''Universitatea Petrol-Gaze din Ploiești'').
 
== De vectura ==
 
[[via ferrata|Viae ferratae]], quae [[Transilvania|Transilvaniam]] et [[Moldavia (regio)|Moldaviam]] cum [[Bucaresta|Bucuresto]] coniungunt, in hac urbe coeunt. Sunt hic duae maiores stationes viae ferratae, quarum una ad meridiem spectat (''Ploiești Sud''), altera ad occasum (''Ploiești Vest'').
 
In ipsa urbe homines vehiculis publicis vehi posunt, dico [[laophorium|laophoriis]], [[filoraeda|filoraedis]], curribus [[ferrivia strataria|viae ferratae urbanae]]. Filoraedae inductae sunt anno 1997. Urbana via ferrata facta est anno 1987.
 
<gallery>
Ploiesti Bahnhof.jpg|Statio viae ferratae ''Ploiești Sud''
Ploiesti bus 1.jpg|Laophorium Ploiesti
Trolleybus Bimode ex-Lausannois n°808, En Roumanie.jpg|Filoraeda Ploiesti
Tramvai ploiesti.jpg|Via ferrata urbana Ploiesti
</gallery>
 
== Quae in urbe visenda sint ==
 
Veterrimum aedificium est [[ecclesia (aedificium)|aedes sacra]] sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quae principis (''Domnească'') appellatur, nam anno 1639 a [[Matthaeus Basaraba|Matthaeo Basaraba]], Valachiae principe, facta est.
 
Veterrimum aedificium profanum est domus, anno 1785 facta, quam ineunte saeculo XIX dotis nomine accepit mercator Hagi Prodan, a cuius nomine appellari coepta est. Anno 1919 in hac domo collocatum est [[museum]], quod ab anno 2005 ''Muzeul Casa de târgoveț din secolele al XVIII-lea&nbsp;- al XIX-lea'' appellatur.
 
Alia musea, quae Ploiesti inveniuntur, sunt museum horologiorum (''Muzeul Ceasului'') et museum olei terrae (''Muzeul Național al Petrolului'').
 
Architectus [[Thomas T. Socolescu]] cum alia descripsit, tum aedem sacram sancti Ioannis Baptistae, quae inter annum 1923 et 1937 in media urbe aedificata est, et aedificium mercatui destinatum, quod inter annum 1929 et 1936 factum est.
 
<gallery>
Muzeul "Casa de Târgoveț din secolul al XVIII-lea - al XIX-lea", Ploiești.JPG|Museum, quod ''Casa de târgoveț din secolele al XVIII-lea&nbsp;- al XIX-lea'' appellatur.
Ploiesti-Catedrala-5.JPG|Aedes sacra sancti Ioannis Baptistae
Ploiesti-Halele-10.JPG|Aedificium mercatui destinatum
RO PH Ploiesti clock museum 1.jpg|Museum horologiorum
RO PH Ploiesti oil museum.jpg|Museum olei terrae
</gallery>
 
== De insigni urbis ==
 
[[Fasciculus:Actual Ploiesti CoA.png|thumb|upright|right|Insigne Ploiesti]]
Insigne Ploiesti constat ex caeruleo scuto, in quo sunt duo aurei leones linguam rubram habentes et argenteam quercum radicitus evulsam tenentes; iis subiecta est rubra fascia, in qua inscriptae sunt MVV litterae; super scutum posita est argentea corona septem turribus constans. Imago deprompta est de sigillo [[Michael (palatinus Valachiae)|Michaelis]] principis, quippe qui urbem condidisset. MVV litteris notatur ''Mihai Viteazul&nbsp;— Voievod'' (Michael Fortis&nbsp;— princeps).<ref>''Hotărârea Guvernului României nr. 685/1998 privind aprobarea stemelor unor municipii'' (decretum administratorum Daciae die 30 mensis Septembris anno 1998 confectum).</ref>
 
== Qui Ploiesti nati sint ==
 
[[Fasciculus:BustnichitaPloiești.JPG|thumb|upright|left|Imago Nicetae Stănescu Ploiesti propalam collocata]]
Ploiesti nati sunt hi viri atque feminae:
*[[Nicetas Stănescu]] (1933-1983), [[poeta]].
 
*[[Paulus Constantinescu]] (1909-1963), [[musicographus|modos faciebat]].
 
*[[Michaela Stănculescu-Vosganian]] (*1961), [[musicographus|modos facit]].
 
*[[Thomas T. Socolescu]] (1883-1960), [[architectura|architectus]].
 
*[[Livius Librescu]] (1930-2007), professor [[ars ingeniaria|machinationis]].
 
* [[Ioannes N. Petrovici]] (*1929), [[medicus]] [[neurologia|nervorum]].
 
*[[Cornelius Mănescu]] (1916-2000), [[politicus|vir rerum civilium peritus]], inter annum 1967 et 1968 praeses [[Conventus generalis (Nationes Unitae)|maximi consilii universarum gentium]].
 
== Annotationes ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Ploieşti|Ploieşti}}
* [http://www.ploiesti.ro Ploiesti pagina officialispublica]
 
{{urbs-stipulaL}}
 
[[Categoria:Urbes Romaniae]]