Quantum redactiones paginae "Testudinata" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
mNo edit summary
Linea 21:
'''Testudinata''' (-orum, ''n.''), sive '''Testudines''' {{victio|testudo|inum|f}}, sive '''Chelonia''' (-orum, ''n.''), sunt [[reptilia]] antiquissima, a [[Triassicum|Triassico]] superiore, id est abhinc annorum ducentos viginti milliones, exstantia.
 
[[Corpus]] [[testa (anatomia)|testa]] tectum est, quae e [[Carapax|carapace]] [[Plastrum|plastroque]] constitit, stratibus [[os (ossis)|osseis]] et [[cornu|corneis]]; carapax e scutis trium typorum: marginalia, vertebralia, costalia. E testae parte antica, [[caput]] et [[crus|crura]] anteriora exierunt, parte postica [[cauda]] et crura posteriora, [[columna vertebralis]] cum testa parte dorsuali coniuncta est.
 
[[Aures]] eis non fuerunt, [[oculi]] sicut apud alia reptilia tres [[palpebra]]s habuerunt, unam superiorem et unam inferiorem et unam{{dubsig}} nictantem; [[nares]] per canalem cum [[os (oris)|ore]] conectae sunt.