Quantum redactiones paginae "Vicipaedia:De orthographia" differant

Content deleted Content added
→‎De orthographia: that's pretty much like trolling. It's also not "nostrarum" or "our", but something like " 'murican's"
Linea 11:
 
==De orthographia==
===Noli uti litteris <i>J</i> neque <i>j</i>!===
[[Fasciculus:Herkulaneischer Meister 002.jpg|thumb|250px|right|Menda in tabulis ceratis commissa eadem atque in computatris facilitate corrigi potuerunt stylo verso.]]
''Ratio:'' Litterae illae recentes non e numero litterarum Romanarum sunt quibus quidem antiquitas utebatur. Quas licet multi linguae Latinae studiosi nostris diebus scribant, Vicipaedia tamen antiquum sequitur morem, praesertim cum constet illas non multum ad vitia orthographica evitanda prodesse eisque omissis paginas facilius esse inventu.
 
===Utere litteris ''U'', ''u'' et ''V'', ''v''!===
''Ratio:'' Litteras autem ''U'' et ''u'', quamquam et eae a veteris non scribebantur, apud Vicipaediam a ''V'' et ''v'' distingui solent. Quod nunc usu receptum esse evincunt editiones veterum auctorum librique ad usum nostrarum scholarum scripti sicut ''Wheelock's Latin'' aut ''The Cambridge Latin Course''. Ergo scribe ''verbum'', ne scripseris ''uerbum'' neque ''verbvm''. Huic regulae excepta sunt verba maiusculis exarata, praecipue si inscriptiones laudantur, e.g.: ''DIS DEABVSQVE''.
 
===Utere diaeresibus <i>Aë</i> vel <i>aë</i> et <i>Oë</i> vel <i>oë</i>!===
''Ratio:'' Oportet diaeresibus uti ne [[ligatura]]e in paginis nostris [[Vicipaedia:Gadgets#Gadgets ad vultum Vicipaediae modificandum|monstrentur]] si praeferentiae mutantur. Diaereses saepe in latinitate hodierna adhibentur quia confusionem vitant.