Quantum redactiones paginae "Sacra cohors (Thebana)" differant
Summarium vacuum
No edit summary |
No edit summary |
||
'''Sacra cohors''' (Graece ἱερὸς λόχος<ref>[[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,81,2. [[Plutarchus|Plut]]. ''Pelopidas'' XV,5.</ref>) fuit delecta exercitus [[Boeotia|Boeotici]] manus, quae ab imperatore [[Gorgidas|Gorgidate]] condita ex 150 paribus virilibus amantium constabat. Robur [[Phalanx|phalangis]] [[Thebae (Graecia)|Thebanae]] habebatur. [[Pelopidas|Pelopida]] duce, primas partes in [[Pugna Leuctrica|pugna Leuctrica]] ([[371 a.C.n.]]) egit, quae principatum totius Graeciae Thebis et [[Boeoticum Foedus|Foederi Boeotico]] dedit. Quod velut praenuntiatum erat [[pugna apud Tegyras]] (prope [[Orchomenus (Boeotia)|Orchomenum]]) anno [[375 a.C.n.|375 a.C.n.,]] cum primam cladem [[Hoplites|hoplitis]] Lacedaemoniis adhuc acie invictis intulit, dum paene sola, paucis equitibus tantum auxiliantibus, duas moras<ref>Mora apud Lacedaemonios divisio exercitus erat, instar cohortis.</ref> profligat : tunc tota Graecia mirata erat Spartanos non iam optimos bellatores esse.
Illa cohors castra in [[Cadmea]] habebat, unde etiam ὁ ἐκ πόλεως λόχος|"cohors urbana" appellabatur. Gorgidas hoplitas eius in proeliis per universam primam aciem disseminabat, Pelopidas contra tamquam solido corpore ea utebatur nec cum cetero exercitu eam miscebat.
==Fontes==
|