Quantum redactiones paginae "Sacra cohors (Thebana)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Sacra cohors''' (Graece ἱερὸς λόχος<ref>[[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,81,2. [[Plutarchus|Plut]]. ''Pelopidas'' XV,5.</ref>) fuit delecta exercitus [[Boeotia|Boeotici]] manus, quae ab imperatore [[Gorgidas|Gorgidate]] condita ex 150 paribus virilibus amantium constabat. Robur [[Phalanx|phalangis]] [[Thebae (Graecia)|Thebanae]] habebatur. [[Pelopidas|Pelopida]] duce, primas partes in [[Pugna Leuctrica|pugna Leuctrica]] ([[371 a.C.n.]]) egit, quae principatum totius Graeciae Thebis et [[Boeoticum Foedus|Foederi Boeotico]] dedit. Quod velut praenuntiatum erat [[pugna apud Tegyras]] (prope [[Orchomenus (Boeotia)|Orchomenum]]) anno [[375 a.C.n.|375 a.C.n.,]] cum primam cladem [[Hoplites|hoplitis]] Lacedaemoniis adhuc acie invictis intulit, dum paene sola, paucis equitibus tantum auxiliantibus, duas moras<ref>Mora apud Lacedaemonios divisio exercitus erat, instar cohortis.</ref> profligat : tunc tota Graecia mirata erat Spartanos non iam optimos bellatores esse.
 
Illa cohors castra in Cadmea habebat, unde etiam lochos ek poleos "cohors urbana" appellabatur. Gorgidas hoplitas eius in proeliis per universam primam aciem disseminabat, Pelopidas contra tamquam solido corpore ea utebatur nec cum cetero exercitu eam miscebat.
 
==Fontes==