Quantum redactiones paginae "Arx" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Arx''' ([[:wikt:arx|arcis, ''fem.'']]) est [[castrum]] vel supra urbem vel etiam intra urbem editum, natura et opere munitissimum, de quo paucorum hominum praesidio hostes numero plures arceri possunt. Ideo cum anno [[390 a.C.n.]] Roma a [[Galli]]s capta esset, iuventus Romana [[Capitolium]] et Arcem occupare ac tueri per plures menses potuit. Antiquitate autem civitates arcem non solum ad militarem usum destinaverunt, sed templa augustissima ibi exstruxerunt et saepe magnum thesaurum.
 
[[Arx Romana|Arx]] est etiam nomen proprium partis septentrionalis [[Capitolinus mons|montis Capitolini]] ubi antiqua arx erat. Quod autem Arx [[Roma antiqua|Romae]] in monte Capitolino fuit, [[Athenae|Athenis]] [[Acropolis]] appellabatur, [[Troia]]e regis [[Priamus|Priami]] [[Pergama]], [[Thebae (Boeotia)|Thebis]] [[Cadmea]], [[Corinthus|Corinthi]] [[Acrocorinthus]]...
 
== Pinacotheca ==