Quantum redactiones paginae "Tiburtius Navracsics" differant

fontes
(fontes)
 
Tibor Navracsics ob iurisprudentiae studia anno [[1990]] baccalaureatus est. Gradu magistri anno [[1992]] nacto, doctor factus est rerum politicarum anno [[2000]]. Professor fuit ab anno 1992 ad 2000 apud [[Universitas Corviniana Budapestinensis|universitatem oeconomicam Budapestinensem]]. A die [[29 Maii]] [[2010]] minister administrationis publicae iustitiaeque fuit, praecessore [[Emericus Forgács|Emerico Forgács]], primo ministro [[Victor Orbán|Victore Orbán]], atque a die [[6 Iunii]] [[2014]] breviter minister rerum externarum commerciique internationalis, praecessore [[Ioannes Martonyi|Ioanne Martonyi]]. Die [[22 Septembris]] [[2014|eiusdem anni]] demissionem suam protulit ut qui officium commissi Unionis Europaeae suscepturus sit. Eo successor [[Petrus Szijjártó]] a primo ministro promotus est. Munus Europaeum die [[1 Novembris]] [[2014]] suscepit.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Tibor Navracsics}}
* [http://www.parlament.hu/internet/plsql/ogy_kpv.kepv_adat?p_azon=n026&p_ckl=38 Vita] apud [[Parlamentum Hungaricum]]
 
{{Commissi Europaei Juncker}}