Quantum redactiones paginae "Flavius Stilicho" differant

Content deleted Content added
+ iudicium Orosii
→‎De vita: sepulcrum Mediolano in urbe
Linea 9:
 
Post [[Valentinianus II|Valentinianum II]] imperatorem interfectum, anno [[392]], Stilicho paravit exercitum quod, Theodosio ducente, vicit [[Flavius Eugenius|Flavium Eugenium]] in proelio apud flumen Frigidum. In hac pugna Stilicho etiam imperavit, cum habebat subordinatum Alaricum Visigothum (deinde suum inimicum), qui magnam axiliarorum [[Gothi|Gothorum]] copiam ducebat. Anno [[400]] una cum [[Aurelianus (consul 400)|Aureliano]] consulatum gessit.
 
Monumentum marmoreum annis circa 400 factum et dictum sepulcrum Stiliconis in [[basilica]] sancti [[Ambrosius|Ambrosii]] [[Mediolanum|Mediolani]] exstat. Sed Stilicho hac in urbe sepultus esse vix veri simile videtur. Nam primo testimonia desunt, deinde omnino corpus illis temporibus inquietissimis ac bellicosis a loco supplicii Mediolanum tralatum esse a multis viris doctis denegatur.
 
==Nota==