Quantum redactiones paginae "Pugna Leuctrica" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
==De nova dispositione aciei==
Ad hoc proelium Epaminondas novam dispositionem tacticam excogitavit, "obliquam aciem" (Graece λοξὴ Φάλαγξ) dictam : nam et optimos (inter quos "sacrum[[Sacra agmencohors (Thebana)|sacra cohors]]" trecentis delectis hoplitis constans a [[Pelopidas|Pelopida]] ductis) et plurimos (quinquaginta ordines in latitudinem ibi stipabantur) milites in sinistro cornu adversus [[Reges Spartae|regem]] [[Cleombrotus I|Cleombrotum]] collocavit. Quo cornu ducente in hostes ingressus est. Contra dextrum cornu multo infirmius paulum retro egerat, ne statim cum hostibus validioribus confligeret. Putabat enim si qui circum [[Reges Spartae|regem]] stabant vicisset ceterum quoque Lacedaemoniorum exercitum cessurum esse.
Ac res ut speraverat evenit, eo facilius quod equites Thebani prius equitatum hostium fuderant.
 
==Quid proelium effecerit==
Quod si Xenophonti credimus<ref> ''[[Agesilaus (Xenophon)|Agesilaus]]'' II,24.</ref>, pars paene dimidia civium Spartae qui arma ferre possent hoc proelio periit : quocirca civitas pristinam potentiam reciperare non potuit. Hieme 370/[[369 a.C.n.]], quod antea numquam acciderat, Epaminondas, magnum exercitum ducens, Laconiam vastavit diripuitque, tecta ipsius urbis defendere contento Agesilao nec proelium committere in aperto audente. Quin etiam aestate sequenti Lacedaemonii fecundissimam partem agri sui, [[Messenia|Messeniam]], omnino amiserunt<ref>[[Plutarchus]], ''Ages.'' XXXIV,1-2.</ref>. Principatus autem (Graece ''hegemonia'') apud Graecos penes Thebanos fuit ab anno [[371 a.C.n.]] usque ad Epaminondae mortem ([[362 a.C.n.]]).