Quantum redactiones paginae "CERN" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
de Felice Bolch, primo praeside
Linea 3:
'''CERN''' est laboratorium [[particula elementaria|particularum elementariarum]] investigationi addictum [[Europa]]eum. In orbe terrarum est maximum quod ad [[energia]]m radiorum particularum spectat, et quod ad numerum sociorum investigantium. Situm est inter septentriones et solis occasum urbis [[Genava]]e in fine inter [[Francia]]m et [[Helvetia]]m. Laboratorii socii includunt viginti civitates Europaeas, et 2600 operarios, et 7931 [[physicus|physicos]] ac [[ingeniarius|ingeniarios]], qui a quingentis universitatibus et octingentis civitatibus veniunt.
[[Fasciculus:Globe of Science and Innovation, Cern.jpg|thumb|140px|left|''Globus scientiae innovationisque'']]
Conventus qui laboratorium instituit die [[29 Septembris]] [[1954]] signatus est a duodecim civitatibus Europae Occidentalis. Primus praeses fuit [[Felix Bloch]]. Ex incepto propositum laboratorii CERN est providere [[particularum acceleratorium|particularum acceleratoria]] quae sinunt investigare [[physica altae energiae|physicam altae energiae]]. [[Collisor Hadronalis Magnus]] recenter perfectus die [[10 Septembris]] [[2008]] est summum particularum acceleratorium in toto orbe terrarum, 7 TeV energiam praebens.
 
Numerosa [[experimentum|experimenta]] apud CERN facta sunt ab inmanibus collaborationibus inter physicos internationalibus. Institutum ad [[Meyrin]] situm et habet "[[centrum computatrale]]" inmane quod sufficit ad analysin omnium datorum experimentalium quae laboratorium producit. Ob opus haec data praebendi omnibus physicis per orbem stratis, hoc "centrum" fuit et est quoque "[[centrum interretiale]]" mundi.