Quantum redactiones paginae "Mystica" differant

Content deleted Content added
de nirvana sensu Buddhismi
Linea 27:
In mystica [[Religio Induica|Induica]], unitas [[anima]]e personali ([[Lingua Sanscrita|Sanscritice]]: ''[[Atman]]'') cum realitate infanda et divina (Sanscritice: ''[[Brahman]]'') petitur. Aut aliter dictus, finem vitae putatur superationem et dissolutionem imaginationis de "ego," sicut liquefactio globi salis in [[oceanus|oceano]]. Propterea secundum doctrinam Induicam commutatio animadversionis persequenda est. Cum animadversio cottidiana varietatem rerum discernat, animadversio mystica peritia unitatis sit. Adiumenta et viae huius commutationis sunt [[meditatio]] ([[Ioga|''Yoga'']]), exercitatio respirationis, et abstinentia velut de cibo, potione, aut etiam potestate et pecunia.
 
[[Buddhismus]] docet redemptionem esse in superatione vincularum decem, quae sunt: fides in personalitatem, dubium, adhaesio rituum, cupido sensuum, malignitas, desiderium vitae corporis subtili<!--feinkörperliche Existenz?-->, desiderium vitae sine corpore, superbia, perturbatio, et ignorantia. Statu eo nanctus homo in ''[[Nirvana (Buddhismus)|Nirvanam]]m'' 'restinctio, dissipatio' sit, id est condicio tranquilitatis et eruptionis e circuitu infinito reincarnationum. Persona eius modi liberata et sancta [[Sanscritice]] ''Arhat'' 'dignus' aut ''[[Buddha]]'' 'excitatus, illuminatus' appellatur.
 
Inclinatio mysticae peculiaris infra Buddhismum est doctrina ''[[Zen]],'' schola quae viam ad cognitionem realitatis ([[Lingua Iaponica|Iaponice]]: ''satori'') docet, dirigendo cogitationes in momentum praesentem. Id est, mens discipuli liberanda est de cogitationibus perpetuis, quae animi attentionem distrahunt. Rationes perveniendo eum finem sunt meditatio sedens ([[Iaponice]]: ''Za-zen''), meditatio ambulans, recitatio, activitas attenta et aenigmates, quae dolo capiunt rationem discursivum (Iaponice: ''[[koan]]''). Zen semper in res cottidianas directus est et in cursus diei integrando. De doctrina Zen, viae (Iaponice: ''do'') diversae creviunt: via caerimoniae [[thea]]e, via [[calligraphia]]e, via institutionis [[flos|florum]], via formationis [[hortus]] (vide [[hortus Zen]]), via sagittarii, et via bellatoris. <!-- == De mysticis aliarum generum == -->