Quantum redactiones paginae "Agesilaus II (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
 
Anno [[379 a.C.n.]] urbem [[Phlius|Phliuntem]] per viginti menses obsessam ad deditionem compulit, quia Phliasii exsules suos (qui pro Lacedaemoniis erant) in pristinum statum restituere noluerant<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] V,3,10-25</ref>. Anno [[378 a.C.n.|378 a.C.n]]., [[Thebae (Boeotia)|Thebanorum]] odio motus<ref>[[Plutarchus|Plut]]. ''Ages''. XXVI,2.</ref>, exercitum in [[Boeotia|Boeotiam]] duxit atque agros vastavit praedam plurimam faciens,nec tamen hostes acie vincere potuit adversante excellentissimo duce Atheniensi [[Chabrias|Chabria]]<ref>[[Cornelius Nepos]] ''Chabrias'' I-III. [[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,32-33. [[Xenophon (scriptor)|Xen]]. [[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,4,35-47 (qui nihil de Chabria dicit sed res illo anno ab Agesilao gestas narrat.</ref>. Anno sequenti hostes sub ipsis moenibus Thebarum proelium committere coegit sed, magna multitudine ex urbe erumpente atque suis succurrente, milites suos e pugna revocavit. E quo Thebani tamquam victores in ipso loco tropaeum etiam erexerunt<ref>[[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,34,1-2. [[Xenophon (scriptor)|Xen]]. [[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,4,47-55. </ref>! Ita damnis hostibus datis et invicem acceptis, nihil effecerat cum ob fluxum sanguinis in gravem morbum cecidit<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] V,4,58. [[Plutarchus|Plut.]] XXVI,3. </ref>. Nec [[Pugna Leuctrica|cladi Leuctricae]] ([[371 a.C.n.]]) interfuit (adhuc aeger erat, si Xenophonti credimus<ref>Fortasse ille longus morbus species erat, re vera gratia eius apud senatum et magistratus Lacedaemonios immninuta erat. De quo nihil scire hodie possumus.</ref>) quae hegemoniam [[Sparta|Spartae]] sine ulla spe recuperationis infregit.
Sed hieme 370/369 a.C.n., Thebanis Laconiam diripientibus et exitium urbi ipsae minitantibus, civitatem suam fortiter servavit postquam expeditionem duxit ad [[Mantinea|Mantinenses]] puniendos qui regis amicos [[Tegea|Tegeae]] interfecerant<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xen.]], [[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] VI,5, 10-21. [[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,59.</ref>. Nam Tegeae bellum civile cruentum de [[Arcadicum Foedus|Foedere Arcadico]] nuper instituto exarserat inter optimates (ὀλίγοι) et populares (δῇμος), Mantinenses populares adiuvarant. Simul seditiones intestinas Spartae occulte comprimere coactus est<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xen]]. ''[[Agesilaus (Xenophon)|Ages.]]'' II,24. ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]]'' VI,5,25sqq. [[Plutarchus|Plut]]. XXXI-XXXIIII..</ref>. Anno [[362 a.C.n.]] cum Epaminondas Spartam defensoribus vacuam occupare conatus est, Agesilaus patriam iterum salvam fecit : de Epaminondae proposito forte quadam certior factus properanter rediit atque cum filio [[Archidamus III (rex Spartae)|Archidamo]] et multo paucioribus militibus hostes quasi miraculose reppulit<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] VII,5,9-13. [[Plutarchus|Plut]]. XXXIV.</ref>. [[Pugna apud Mantineam (362 a.C.n.)|Pugna apud Mantineam]] victus quidem est sed mors [[Epaminondas|Epaminondae]] Lacedaemonios ab internecione salvavit. Post quam pugnam ceterae civitates sese ad pacem cupide verterunt, solus Agesilaus bellum facere perseveravit, inani spe [[Messenia|Messeniae]] recuperandae motus.
 
===De militia mercennaria===