Content deleted Content added
Linea 24:
Paginam brevem de syllogismo incepi. An Eadmer his quattuor verbis usus est, incertus sum. Opusculum de conceptione (cito) perlegi. Locutionem persimilem repperi, sed haec quattuor verba non. Sed fortasse erravi? <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 16:24, 28 Martii 2014 (UTC)
:In pagina disputationis mea respondi! <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 15:17, 29 Martii 2014 (UTC)
 
== Ecclesiae Orthodoxae ==
 
Salve Bavarese! Vidi te in commentatione “Ecclesiae Orthodoxae” quaedam emendavisse, sed valde caute, trepide etiam, ut mihi videtur, quippe qui ea, quae correxisti, accurate exposuisti, alia autem emenda (tantum) punctis interrogatoriis notavisti. Forsitan illud Lutheri ad Melanchthonem “Pecca fortiter …” novisti. Ut fortiter emendes te excitare velim, imprimis quod vidi, quam callide Latinitate uteris et quam cogitate corrigere soles. Vale quam optime!--[[Usor:Utilo|Utilo]] ([[Disputatio Usoris:Utilo|disputatio]]) 20:25, 18 Octobris 2014 (UTC)