Quantum redactiones paginae "Ioscelinus Stevens" differant

m
Summarium vacuum
m
m
{{L}}
'''Ioscelinus Stevens''', denuo pleniter ''Sir Jocelyn Edward Greville Stevens'' ([[Londinium|Londinii]] natus die [[14 Februarii]] [[1932]]; die [[9 Octobris]] [[2014]] mortuus) fuit diariorum editor ministeriorumque publicorum curator [[Anglia|Anglicus]]. Matre morbo parturientium mox mortua, patre haud benigno uxoremque alteram mox ducturus, puer ob haereditatem divitissimus alumnus fuerit [[Collegium Etonense|Collegii Etonensis]] et deinde [[Collegium Trinitatis (Cantabrigia)|Collegii Trinitatis]] apud [[Universitas Cantabrigiensis|Cantabrigienses]], e qua nihilominus propter absentiam sine lauris expulsus est. Avo [[Eduardus Hulton|Eduardo Hulton]] et avunculo necnon germano diariorum directoribus potentissimis, iuvenis eandem fortunam petens, studiis apud [[Collegium Communicationis Londiniense|Collegium Typographicum Londiniense]] persecutis, apud libellos ''[[Lilliput (periodicum)|Lilliput]]'' diurnarius merere coepit annoque aetatis quinto et vigesimo attincto periodicum ''[[The Queen (periodicum)|The Queen]]'' acquisivit et reconstituit, collaboratoribus [[Marcus Boxer|Marco Boxer]] delineatore, [[Antonius Armstrong-Jones|Antonio Armstrong-Jones]] photographo.
 
Anno fere 1968 ''[[Evening Standard]]'' vespertinum dirigere coepit, iussu possessoris [[Maxwell Aitken|Beaverbrook]], annoque 1972 ''[[Daily Express]]'' matutinum. Operariis supererogatoriis dimissis, rebus minimo sumptu gestis, diaria antea decadentia ad meliorem fortunam restituit, sed ob indolem durissimam faciemque blandientem a scribis libelli satyrici ''[[Private Eye]]'' "dentes [[piranha]]e" (''piranha teeth'') cognominatus est. Anno 1981, diariis ambobus a [[Victor Matthews|Victore Matthews]] emptis, Stevens ipse reiectus est. Mox autem rector creatus est [[Regale Collegium Artium|Regalis Collegii Artium]] ubi eodem fere modo professoribus multis dimissis successum collegii discipulorumque melioravisse censetur. Rursus ab anno [[1992]] usque ad [[2000]], suadente imprimis [[Michael Heseltine]] eo tempore ministro pro circumiectu Britannico, officinam [[Patrimonium Anglicum|Patrimonii Anglici]] (''English Heritage'') direxit.