Quantum redactiones paginae "Agesilaus II (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
Post quas indutias Agesilaus simulavit sese in [[Caria|Cariam]] exercitum ducturum ita ut Tissaphernes deceptus illuc pedites suos tramiserit. Contra vero in [[Phrygia|Phrygiam]] septentrionem versus iter fecit atque illam provinciam indefensam diripiens vastavit<ref> ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]]'' III,4,11-13.</ref>. Nihilominus, quia equitatus ei deerat, magna proelia cum hostibus committere nondum audebat.
 
Dum vero [[Ephesus|Ephesi]] hiemat, equites vicinis civitatibus imperavit. Anno [[395 a.C.n.]] Tissaphernes eodem errore deceptus denuo pedites in [[Caria|Cariam]] traduxit, equitibus apud [[Maeander|Maeandrum]] flumen relictis. Agesilaus vero [[Lydia (satrapia)|Lydiam]] invasit usque ad [[Sardes]] et equitatum hostium peditum robore egentem ad [[Pactolus|Pactolum]] vicit. Quod aegre ferens Artaxerxes Tithraustem quendam misit qui [[Tissaphernes|Tissaphernis]] caput abscidi iuberet<ref>[[Plutarchus|Plut.]] X,6. [[Xenophon (scriptor)|Xen.]] [[Agesilaus (Xenophon)|''Ages.]]'' I,35, [[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] III,4,25.</ref>, proditorem eum esse scilicet credens. Anno autem [[394 a.C.n.|394 a.C.n]]., cum [[Phrygia|Phrygiam]] [[Satrapa|satrapae]] Pharnabazi iterum vastaret, legatus ad Agesilaum venit revertendum esse in Graeciam nuntiatum. Nam [[Ephori|ephori]] et senatus (γηρουσία) Lacedaemoniorum magnam societatem [[Athenae|Atheniensium]], [[Argos|Argivorum]], [[Thebae (Boeotia)|Thebanorum]] et [[Corinthus|Corinthiorum]] adversus se auro Persico excitatam timentes, eum revocabant ad patriam tuendam. Nec rex, quamquam aegre ferens, parere dubitavit, quod omnes auctores antiqui copiose laudaverunt tamquam magnum exemplum amoris patriae atque observantiae legum praebuisset<ref>[[Cornelius Nepos]] IV,1-3 : "''cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent!''". [[Plutarchus|Plut.]] XV,5-8. [[Xenophon (scriptor)|Xen.]] ''Ages.'' I,36, ''Hell.'' IV,2,1-5.</ref>. Quin etiam si Xenophonti credimus, nisi revocatus esset, [[Imperium Persarum|Imperium Persicum]] debellaturus erat pluribus decenniis ante [[Alexander Magnus|Alexandrum Magnum]]. Quod si vero historiam anonymam in [[Papyri Oxyrhynchi|papyris Oxyrhynchis]] servatam<ref>''Hellenica oxyrhynchia'' : edidit Vittorio Bartoletti. Lipsiae : B. G. Teubner, 1959.</ref> vel [[Diodorus Siculus|Diodorum Siculum]] sequimur, res Agesilai non ita prospere sese habuisse accipimus.
 
===Contra Thebanos et eorum socios===