Quantum redactiones paginae "Agesipolis I (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Agesipolis I''' fuit [[Reges Spartae|rex Spartae]] e gente Agiadum ab anno 394 usque ad [[380 a.C.n.]]. Patri Pausaniae, ob res bello male gestas morte damnato, successit et consortem regni e gente Eurypontidum [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaum II]] habuit. Morbo obiit dum bellum cum [[Olynthus|Olynthiis]] gerit. Frater [[Cleombrotus I|Cleombrotus]] tum ei successit.
==De moribus==
Vir mitis et moderatus<ref>[[Plutarchus|Plut]]. ''Ages''. XX,7.</ref> fuisse Agesipolim ab auctoribus antiquis omnibus traditum est. Admodum adulescentulus primis annis regni sui rebus publicis non multam operam dedit, nec tam bello gaudebat quam iuvenilibus studiis : amoribus<ref>[[Plutarchus|Plut]]. ''Ages''. XX,8-9. [[Xenophon (scriptor)|Xen]]. ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]'' V,3,20.</ref>, venatione, arte equestri. Quamquam adversarii in republica erant tamen Agesipolis et [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]] magna concordia atque comitate inter se utebantur<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,3,20.</ref>. Illacrimasse etiam iunioris collegae morti Agesilaum auctor est [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]].
 
==De rebus bello gestis==