Quantum redactiones paginae "Agesipolis I (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Agesipolis I''' fuit [[Reges Spartae|rex Spartae]] e gente Agiadum ab anno 394 usque ad [[380 a.C.n.]]. Patri Pausaniae, ob res bello male gestas morte damnato, successit et consortem regni e gente Eurypontidum [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaum II]] habuit. Morbo obiit dum bellum cum [[Olynthus|Olynthiis]] gerit. Frater [[Cleombrotus I|Cleombrotus]] tum ei successit.
==De moribus==
Vir mitis et moderatus fuisse Agesipolim ab auctoribus antiquis omnibus traditum est. Admodum adulescentulus primis annis regni sui rebus publicis non multam operam dedit, nec tam bello gaudebat quam iuvenilibus studiis : amoribus, venatione, arte equestri. Quamquam adversarii in republica erant tamen Agesipolis et [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]] magna concordia atque comitate inter se utebantur<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,3,20.</ref>. Illacrimasse etiam iunioris collegae morti Agesilaum auctor est [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]].
 
==De rebus bello gestis==
Adulescentulus<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. IV,2,9 : "παῖς".</ref> erat cum regnare coepit : itaque primis annis regni sui non ipse belli imperabat, sed tutor eius. Anno [[388 a.C.n.]] primum, exeunte [[Bellum Corinthium|Bello Corinthio]], dum [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]] in [[Acarnania]] bellum gerit, adversus [[Argos|Argivos]] exercitum duxit atque eorum fines vastavit<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. IV,7,2-9.</ref>. Postea anno [[385 a.C.n.]] [[Mantinea|Mantineam]], ob gliscentes opes vicinis [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] suspectam, causato aetatem ne ipse bellaret Agesilao, iussu [[Ephori|ephororum]] et senatus obsedit atque ad deditionem perduxit. Clemens erga duces hostium fuisse dicitur, precibus indulgens patris [[Pausanias (rex Spartae)|Pausaniae]] qui tum [[Tegea|Tegeae]] exsulabat atque multos amicos Mantineae colebat<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,2.</ref>. Urbs ipsa solo adaequata est postquam incolae sedes suas transferre coacti sunt.¨Postremo in locum Phoebidae ad [[Olynthus|Olynthum]] contra [[Foedus Chalcidicum]] missus est. Ibi Toronen, urbem sociam Olynthiorum, expugnavit atque bellum iam feliciter peracturus erat<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,3,8-10.</ref> cum morbo obiit. Corpus eius melle inlitum Spartam reportatum est<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,3,19.</ref>.