Quantum redactiones paginae "Agesipolis I (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Agesipolis I''' fuit [[Reges Spartae|rex Spartae]] e gente Agiadum ab anno 394 usque ad [[380 a.C.n.]]. Patri Pausaniae successit et consortem regni e gente Eurypontidum [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaum II]] habuit. Morbo obiit dum bellum cum [[Olynthus|Olynthiis]] gerit. Frater [[Cleombrotus I|Cleombrotus]] tum ei successit.
==De rebus bello gestis==
Adulescentulus<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. IV,2,9 : "παῖς".</ref> erat cum regnare coepit : itaque primis annis regni sui non ipse belli imperabat, sed tutor eius. Anno [[388 a.C.n.]] primum, exeunte [[Bellum Corinthium|Bello Corinthio]] dicto, dum [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]] in [[Acarnania]] bellum gerit, adversus [[Argos|Argivos]] exercitum duxit atque eorum fines vastavit<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. IV,7,2-9.</ref>. Postea anno [[385 a.C.n.]] [[Mantinea|Mantineam]], ob gliscentes opes vicinis [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] suspectam, iussu [[Ephori|ephororum]] et senatus, causante aetatem ne ipse bellaret Agesilao, obsedit atque ad deditionem coegit. Clemens fuisse erga duces hostium fuisse dicitur, orante patre Pausania qui tum Tegeae exsulabat atque multos amicos Mantineae colebat<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,2.</ref>. Urbs ipsa solo adaequata est postquam incolae sedes suas mutare coacti sunt.
 
== Notae ==