Quantum redactiones paginae "Pugna ad Lechaeum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 11:
|caption= Situs in Graecia meridiana
}}
'''Pugna ad Lechaeum''' fuit [[proelium]] [[Bellum Corinthium|Belli Corinthii]] prope [[Corinthus|Corinthum]] anno [[391 a.C.n.|391]] a.C.n. actum, quo [[Athenae|Athenienses]] [[Sparta]]nos vicerunt.
 
==Quid ante proelium acciderit==
Medio anno 391 a.C.n. [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]] [[Reges Spartae|rex Spartae]] sub moenibus Corinthi paene victor iam dici poterat : non tantum enim Longos Muros et ipsum portum [[Lechaeum]] sed etiam [[Paeninsula|paeninsulam]] ''Peiraion'' cum Heraeo (templum deae [[Hera|Herae]]) ceperat, ubi Corinthii obsessi magnas copias omnium rerum necessariarum collegerant. Itaque [[Thebae (Boeotia)|Thebani]] legatos de condicionibus pacis iam miserant quos Agesilaus superbe non videre simulabat, dum spectat multitudinem captivorum et praedae quam milites agebant. Tunc temporis nuntius inopinatae cladis ei adlatus est.
 
==De pugna==
[[Fasciculus:Lechaeum-en embed.svg|thumb|Situs geographicus : Corinthus, Lechaeum, Peiraion...]]
[[Callias (Hipponici filius)|Callias]]<ref>Idem fuisse atque persona ''[[Protagoras (Plato)|Protagorae]]'' atque [[Convivium (Xenophon)|''Convivii'' Xenophontis]] a nonnullis putatur. Sexaginta annos tunc natus erat.</ref> strategus [[Hoplitae|hoplitarum]] Atheniensium et [[Iphicrates]] dux [[Peltastae|peltastarum]], qui intra moenia Corinthia praesidio erant, postquam cognoverunt moram<ref>Quae pars exercitus Spartani instar cohortis Romanae erat.</ref> Lacedaemoniorum hoplitarum prioribus victoriis nimis fidentem sine equitatu, sine levi armatura [[Sicyon|Sicyone]] Corinthum redire<ref>[[Amyclae|Amycleos]] milites exercitus ad [[Hyacinthus (persona mythologica)|Hyacinthia]] celebranda domum proficiscentes comitati erant.</ref>, copias suas eduxerunt.
Callias retro manet et Iphicrates peltastis suis e longinquo iaculantibus hostes adgreditur, qui, cum vulnerarentur nec invicem vulnerare possent, in Iphicratis milites impetum fecerunt ac persequi eos frustra conati, quia peltastae velociores erant, multos homines amiserunt dum hostes inordinatos hoplitas post incursum sese recipientes rursus adoriuntur. Res iterum atque iterum repetita atque optimi milites Lacedaemonii iam ceciderant. Tum in parvum collem sese collegerunt cum equitibus qui interim auxilio eis venerant. Postquam vero Callias cum hoplitis Atheniensibus et ipse procedere coepit, fuga fuit dispersorum militum sive ad mare sive ad Lechaeum currentium : circiter ducenti quinquaginta hoplitae Spartani<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xen]]. ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell]].,'' IV,5,17.</ref> hac pugna perierunt, turpissimum vero erat civitati laude bellica glorianti fugisse.
Line 29 ⟶ 30:
*[[Plutarchus|Plutarchus]] ''Agesilaus'' cap. XXII.
*[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]] libro quarto ''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenicorum]]'' V,5-6.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
 
 
[[Categoria:391 a.C.n.]]
[[Categoria:Proelia Graecorum antiquorum]]
[[Categoria:Corinthus]]
[[Categoria:Proelia Graecorum antiquorum]]
[[Categoria:391 a.C.n.]]