Quantum redactiones paginae "382 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== Eventa ==
===Graecia===
*Incipit '''primum bellum Olynthium''' : [[Lacedaemon|Lacedaemonii]] exercitum adversus [[Olynthus|Olynthios]] et socios ("Calchidicum foedus"), qui tum fines imperii sui prolatabant, in [[Chalcidice|Chalcidicen]] mittit. Etenim legati e duabus Graecis civitatibus, [[Apollonia (Mygdonia)|Apollonia]] et [[Acanthus (Graecia)|Acantho]], quae Olynthiorum imperium recusabant, eorum auxilium petiverant. Praesertim tamen aemulos hegemoniae suae timebant Lacedaemonii.
*Dux [[Lacedaemon|Lacedaemonius]] Phoebidas, in [[Chalcidice|Chalcidicen]] cum exercitu missus, media pace atque contra foedera iurata [[Cadmea]], [[Thebae (Boeotia)|Thebanorum]] [[Arx|arce]], a proditoribus res novas cupientibus occulte introductus, ex improviso in itinere potitur. Quod factum multi Graeci etiam Spartae indigne tulerunt.