Quantum redactiones paginae "Georgius Gemistus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 10:
 
Plethone defuncto Turci anno proximo [[Constantinopolis|Constantinopoli]] potiti sunt, demum 1460 etiam Myzethra impetui Turcorum concessit. Paucis annis post [[Sigismundus Pandolphus Malatesta|Sigismundus Malatesta]] cum Peloponnesum paeninsulam popularet 1466 Myzenthras vectus ossa philosophi defuncti exinde [[Ariminium]] vehi curavit, quo ex tempore capulus eius in pariete [[Templum Malatesta|templi Malatesta]] ad septentrionem spectante fixus est.
 
== Cogitationes de rerum publicarum constitutione ==
 
Opus principale Plethonis est liber nominis ''Nómōn syngraphḗ'' (brevius autem Nomoi, leges), quo titulo diverbium Platonicum ''[[Nomoi]]'' (Leges) aemulavit, cuius cogitationibus in opere conficiendo maxime nixus est. Praeterea nonnulla opuscula eiusdem rei [[Manuel II Palaeologus|Manuel II]] et [[Ioannes VIII Palaeologus|Ioanni VIII]] necnon despoti Theodoro II dicavit. Annis insequentibus doctrina eius magnam vim ad studia [[Desiderius Erasmus Roterodamus|Erasmi Roterodami]] et [[Thomas Morus|Thomas Morum]] habuerunt. Operis gravissimae postulationes sunt:
* instituenda esse constitutio monarchica, cuius caput autem persuasioni philosophorum doctissimorum subditus esse oportet, quos neque divitores, ne nimis lucri adipiscendi studeant, neque pauperiores esse, ne muneribus pendat, praestat.
* Populus esse dividendus tres in partes (agricolae, mercatores et magistratus)
* populus quoad vectigalia solvat milita sit exemptus itemque omnes milites sint vectigalibus dandis soluti, exercitum sit perennis neque milites mercennarii sint conscribendi
* vectigalia sint fixis pensionibus danda id est tertium fructus agrorum.
* Suppeditio monasteriorum sit abolenda quod monachos pigros inutilesque censuerit.
* Poenae mutilationis vetatur quod captivos laboribus utilibus detineat – capitalis poena autem frequenter sit adhibenda
 
Die ''Nomoi'' wurden später am Hof Sultan [[Mehmed II.|Mehmets II.]] teilweise ins Arabische übersetzt.
 
== Nexus externi ==