Quantum redactiones paginae "Georgius Gemistus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
 
''' Georgius Gemistus''' seu notiore pronomine '''Pletho''' [[Graece]] ''Γεώργιος Πλήθων Γεμιστός'' (natus circa annum 1355/1360 [[Constantinopolis|Constantinopoli]] – mortuus est die [[26 Iunii]] [[1452]] [[Myzethras|Myzethrae]]) fuit celeber [[philosophus]] et sectator doctrinae [[Platonismus|Platonismi]].
 
 
== Vita ==
Gemistus ignoto loco ortus est cum sunt, qui eum filium cuiusdam Demetrii Gemisti fuisse arbitrentur, qui munere [[Protonotarius|protonotarii]] ecclesiae [[Hagia Sophia|Sanctae Sophiae]] fungebatur deindeque administrationi ut sacellarius servavit. Iuventutem cum in urbe capitali degeret complura itinera in [[Imperium Ottomanicum|sultanatum Ottomanicum]] suscepisse videtur. Hadrianopoli a quodam Hebraeo nominis Elisaios doctrinae [[Averroës|Averrois]] dedito institutus esse putatur. Saeculo completo Constantinopolem rogante imperatore [[Manuel II Palaeologus|Manuel II Palaeologo]] reliquit, qui cum eum magni aestimaret a clericis invidentibus compulsus est, ut eum urbe eiceret. Itaque [[Myzethras|Myzethram]] venit, quae urbs eo tempore maxima omnium [[Despotatus Moreae]] subditum florebat, quo enim loco dies usque ad mortem degebat. Tunc despotes urbis, Theodorum I (1383–1407), [[Theodorus II (Morea)|Theodorum II]] (1407–1443) et [[Constantinus XI Palaeologus|Constantinum]] (1428/1443–1449) Palaeologico stirpe natos frequenter de re publica habenda consulebat interdum iudicis munere fungens opulentaque dona affectus est. Anno 1427 a despote Theodoro II arcem oppidumque Phanarium feudum accepit, qua re divitias suas valde auxit. Anno 1433 orationem funebrem uxori defunctae Theodori habuit.
 
Illis saeculis ferventer de ecclesia [[Ecclesia Orthodoxa|Orthodoxa]] [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicae]] reiuncturae disputabatur, quam iunctionem etsi utrimque a hominibus ecclesiasticis detrectaretur exitiosus status imperii Byzantini poscere videbatur. Gemistus cum inceptum repudiavisset nihilominus inter annos 1438–39 intererat legationis Byzantinae [[Florentia|Florentiam]] missae, cui imperator [[Ioannes VIII Palaeologus|Ioannes VIII]] ipse praefuit. Ibi denique integritas ambarum ecclesiarum refecta est. Legationi aderat etiam discipulus Gemisti nominis [[Basilius Bessario|Bessarion]] an, notissimus indagator antiquitatis, qui quondam cardinalem honorem ecclesiae Catholicae meruit. Gemistus hoc in conventu [[Cosimus Medices|Cosimum Medices]] educatione moribusque necnon facundia admiratione affecit. [[Marsilius Ficinus]] quidem eum alterum Platonem habuit.
 
== Nexus externi ==