Quantum redactiones paginae "Cena Alexandri Magni apud Mallos" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
 
Linea 1:
{{L}}
[[Fasciculus:AlexanderCameo.JPG|thumb|upright=0.75|Alexandri Magni imago ab eruditis [[Pyrgoteles|Pyrgotele]], regis ipsius sculptore, adscripta et fortasse circa annum 325 facta]]
'''Cena apud Mallos''' in [[India]] ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] celebratus est anno [[326 a.C.n.]] exeunte seu 325 ineunte. Ibidem enim in obsidione urbis [[Malli|Mallorum]] graviter vulneratus est, sed mox ad sanitatem reversus. Ad convivium convitavit amicos suos et legatos qui eo a populis Mallorum et [[Oxydracae|Oxydracarum]] missi sunt; [[lectus|lectos]] ad numerum 100 in [[tabernaculum Alexandri Magni symposiacum|tabernaculo suo symposiaco]] ordinavit. Cenam describit brevius [[Diodorus Siculus]] (''[[Bibliotheca historica]]'' 17.100.1-3), longius [[Quintus Curtius Rufus]]:
:Invitatis deinde ad epulas legatis gentium regulisque exornari convivium iussit. C aurei lecti modicis intervallis positi erant; lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud [[Imperium Achaemenidarum|Persas]] vetere luxu, aut apud [[Macedonia (regnum)|Macedonas]] nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis, in illo convivio ostendens. Intererat epulis [[Dioxippus Atheniensis]], [[pugil]] nobilis, et ob eximiam virtutem virium iam et regi pernotus et gratus. Invidi malignique increpabant per seria et ludum saginati corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium inirent, oleo madentem praeparare ventrem epulis. Eadem igitur in conuiuio [[Corragus|Horratas]] Macedo iam temulentus exprobrare ei coepit, et postulare ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua temeritate, vel de illius ignavia iudicaturum. Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est (Q. Curtius, ''[[Historiae (Curtius)|Historiae]]'' [http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/AClassFTP/TEXTES/Quinte_Curce/hist_alex_09.txt 9.7.15-17]).