Quantum redactiones paginae "Theologia liberationis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 35 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q206898 sunt
mNo edit summary
Linea 1:
'''Theologia liberationis''' est motus [[Theologia|theologicus]] ac pastoralis primo in [[America Latina]] annis sexagenariis vel septuagenariis [[Saeculum 20|saeculi XXvicensimi]] natus et deinde in alias orbis terrarum, praesertim Tertii Mundi, partes diffusus, qui praecipuam sollicitudinem exhibet vitae condicionum [[Paupertas|pauperum]] oppressionisque victimarum. Saepe etiam condiciones sociales atque oeconomicae quae habebantur sub regiminibus [[Dictatura|dictatoriis]] nonnullarum civitatum, velut [[Brasilia]]e, ortum theologiae liberationis provocaverunt.
 
Theologiae liberationis fautores maximum momentum tribuunt exodi [[Bibliabiblia|Biblicaebiblicae]] narrationi, quippe quae exemplar liberationis a servitute praebeat, hodiernis in adiunctis apte adhibendum.
 
Diversae sunt theologiae liberationis formae ac manifestationes, qua de causa etiam de ''theologiis liberationis'', in forma plurali, sermo est, nonnullae ex quibus, cum [[Marxismus|Marxismi]] placitis affectae essent, ab [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] Magisteriomagisterio reprehensae sunt.
 
In provincia pastorali bene liberationis theologia agit atque exprimitur in illis Christianorum parvis coetibus localibus, qui [[communitates ecclesiales de basi]] saepissime nuncupantur.
Linea 10:
[http://www.vatican.va/roman_curia/congregations/cfaith/documents/rc_con_cfaith_doc_19840806_theology-liberation_lt.html Instructio Congregationis pro Doctrina Fidei ''de quibusdam rationibus «theologiae liberationis»'']
 
[[Categoria:Motus theologici Christiani]]
[[Categoria:Theologia]]