Quantum redactiones paginae "Ioannes Iacobus Pauvert" differant

Content deleted Content added
No edit summary
O
Linea 2:
'''Ioannes Iacobus Pauvert''', vulgo ''Jean-Jacques'' sed nomine nativo ''Jean-Albert Pauvert'' ([[Lutetia]]e natus die [[8 Aprilis]] [[1926]]; [[Telo Martius|Telone Martio]] die [[27 Septembris]] [[2014]] mortuus) fuit editor et scriptor [[Litterae Franciae|Francogallicus]] qui contra [[censura]]m litterarum militavit.
 
Apud librarium [[Gaston Gallimard]] ab anno aetatis quindecimo laboravit. Libellum periodicum ''Le Palimugre'' anno [[1945]] condidit, mox bibliopolium, deinde domum editoriam suam [[Éditions Pauvert]] qua divulgavit imprimis scripta [[Ioannes Paulus Sartre|Ioannis Pauli Sartre]] (''Explication de L'étranger''), [[Henricus de Montherlant|Henrici de Montherlant]] (''Sur les femmes''), [[Ioannes Genet|Ioannis Genet]] (''[[Les bonnes]]''), [[Georgius Bataille|Georgii Bataille]] (''Le bleu du ciel''). Anno [[1953]] suadente [[Ioannes Paulhan|Ioanne Paulhan]] edere consentivit mythistoriam eroticam ''[[Histoire d'O]]'' ab ignotá scriptam, [[pseudonymum|pseudonymo]] [[Paulina Réage]] praefixo, atque mox Anglice vertere et divulgare misit apud domos editoriales [[Olympia Press]] et [[Grove Press]].<ref>De quibus rebus vide [[#St. Jorre|St. Jorre (1994)]] pp. 209-240,. Nomen verum auctricis [[Dominica Aury|Dominicae Aury]], iam Ioanne Iacobo Pauvert cognitum, non ante annum 1994 huiusauctoris libriSt. Jorre gratiá publice divulgatum est.</ref> Iam ab anno [[1947]] opera [[Marchio de Sade|marchionis de Sade]] publice divulgare coepit et anno [[1955]] ad finem venit, a vigilibus crebriter offensus, civilitate etiam demptá per aliquot annos dum pro eo iuris consultus [[Mauritius Garçon]] propugnabat. Annis insequentibus opera favebat scriptorum novorum et iuvenum, inter quos ab anno [[1965]] [[Albertina Sarrazin|Albertinae Sarrazin]], ab [[1970]] [[Marius Mercier|Marii Mercier]], ab [[1974]] [[Francisca Lefèvre|Franciscae Lefèvre]], ab [[1982]] [[Birgitta Lozerec'h|Birgittae Lozerec'h]] (quam die [[25 Aprilis]] [[2014]] in matrimonium duxerit). Mythistoria [[Ioannes Carrière|Ioannis Carrière]] ''[[L'épervier de Maheux]]'' anno [[1972]] [[praemium Goncourt]] meruit.
 
Filiam Camillam e scriptrice [[Regina Deforges]] genuit. Domu editoriali ob penuritate lapsa, cum aliis editoribus cooperatus est et cum scriptrice [[Anna Le Brun]]. Inter opera manu sua confecta oportet enumerare vitam in tria volumina divisam marchionis de Sade (1986-1988), florilegia litterarum de re veneria (1979-2001 et 2011), libri de vita sua volumen primum (2004).