Quantum redactiones paginae "Euander" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
==Quo modo Herculis cultum instituerit==
Nomen Evander coniunctus est cum fabula [[Hercules|Herculis]] in [[Latium Vetus|Latium]] venientis postquam [[Gigantes|gigantem]] tricipitem [[Geryon|Geryonem]] in Hispania interfecit atque eius armento potitus est (qui labor decimus ab [[Eurystheus (discretiva)|Eurystheo]] ei impositorum habetur).
Cum [[Hercules|Alcides]], itinere fessus, in prato virente inter [[Aventinus mons|Aventinum]] et [[Palatinus mons|Palatinum montem]] sito obdormisset, latro illius regionis incola, [[Cacus]] nomine, nonnullas boves e grege furatus cauda retrorsum tractas in speluncam occultavit. Hercules vero, fraude detecta, cum Caco luctatus est atque eum clava occidit. Tum pastores vicini caede trepidi facti regem Evandrum accivere, qui vaticinationibus matris praemonitus heroem agnovit atque in hospitium et amiciitam accepit. Sciebat enim filium [[Iuppiter|Iovis]] ad immortalitatem et sortem divinam ob virtutem destinatum esse. Itaque primus ei tamquam deo sacrificare voluit et aram aedificavit, quam [[Ara Maxima|Aram Maximam]] postea dictam et in [[Forum Boarium|Foro Boario]] sitam Romani diu magna veneratione coluerunt. Ipse Hercules sacrum ritum sacri Evandrum docuit : quae ratio reddebatur cur ibi Herculi capite non velato, id est ritu Graeco, non Romano, sacrificaretur. Hoc sacrum quotannis faciendum Evander posteris tradidit.
 
==Quae alia beneficia Aboriginibus tradiderit==
Quamquam [[Titus Livius]] adfirmat<ref>I,7</ref> nulla sacra peregrina praeter [[Hercules|Herculis]] accepisse [[Romulus|Romulum]], nonnulli auctores, in primis [[Dionysius Halicarnassensis]] fortasse et ipse [[Varro Reatinus|Varronem]] secutus, ei dissentiunt atque cultum Neptuni Equestris ([[Consualia]]), [[Pan|Panis]]<ref>Qui maximus deus apud Arcades erat. [[Marcus Iunianus Iustinus|Iustinus]] XLIII,1.</ref> ([[Lupercalia]]), item [[Victoria (dea)|Victoriae]] in [[Palatinus|Palatino]] veneratae, necnon [[Ceres (dea)|Cereris]] (in Palatino quoque ? non liquet) Evandro tribuere.