Quantum redactiones paginae "Euander" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:The shepherds of arcadia.jpg|px300|thumb|right|Arcades pastores (tabula picta a [[Nicolaus Poussin|Nicolao Poussin]]).]]
In religione Romana '''Evander''' (vel Euander) erat heros cui quotannis non longe a [[porta Trigemina]] prope [[Aventinus mons|Aventinum]] montem sacrificabatur<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal.]] I,32,2.</ref>. Mythographi ex eo [[Arcadia|Arcadem]] virum fecere qui cum matre fatidica [[Carmenta]], "''vate fatidica''", e Graecia expulsus in [[Latium Vetus|Latium]] migravit, ubi a rege [[Aborigines (mythologia)|Aboriginum]] [[Faunus|Fauno]] benigne acceptus oppidum ''Pallantium''<ref>Quia ex Pallantio in Arcadia venerat, idem nomen novae urbi indidit.</ref> nominatum sibi et comitibus in [[Palatinus mons|Palatino monte]] condidit. Gesta eius in [[Aeneis|Aeneide]] narrantur : nam socius [[Aeneas|Aeneae]] in bello adversus [[Rutuli|Rutulos]] fuit.
==Quo modo Herculis cultum instituerit==
Nomen Evander coniunctus est cum fabula [[Hercules|Herculis]] in [[Latium Vetus|Latium]] venientis postquam [[Gigantes|gigantem]] tricipitem [[Geryon|Geryonem]] in Hispania interfecit atque eius armento potitus est (qui labor decimus ab [[Eurystheus (discretiva)|Eurystheo]] ei impositorum habetur).