Quantum redactiones paginae "Euander" differant

Quamquam [[Titus Livius]] adfirmat<ref>I,7</ref> nulla sacra peregrina praeter [[Hercules|Herculis]] accepisse [[Romulus|Romulum]], nonnulli auctores, in primis [[Dionysius Halicarnassensis]] fortasse et ipse [[Varro Reatinus|Varronem]] secutus, ei dissentiunt atque cultum Neptuni Equestris ([[Consualia]]), [[Pan|Panis]]<ref>Qui maximus deus apud Arcades erat.</ref> ([[Lupercalia]]), item [[Victoria (dea)|Victoriae]] in [[Palatinus|Palatino]] veneratae, necnon [[Ceres (dea)|Cereris]] (in Palatino quoque ? non liquet) Evandro tribuere.
 
Praecipue [[Alphabetum Graecum|litteras Graecas]], quas mater Carmenta [[Lingua Latina|linguae Latinae]] [[Alphabetum Latinum|scribendae]] aptavit, in Italiam introduxisse dicitur atque ex eo magnam admirationem apud [[Aborigines (mythologia)|Aborigines]] movisse. In musica usum [[Lyra|lyrae]]<ref>Quod instrumentum in Arcadia a deo [[Mercurius (deus)|Mercurio]] e testudinis dorso creatum narrabatur.</ref> et [[aula|aulae]] docuisse narratur, cum Aborigines antea [[Fistula panis|fistulis]] vel [[Syrinx|syringibus]] tantum usi essent. Ita [[Humanitas|humanitatis]] largo sensu magister mythicus Evander dici potest.
 
== Notae ==