Quantum redactiones paginae "Euander" differant

Quamquam [[Titus Livius]] adfirmat<ref>I,7</ref> [[Romulus|Romulum]] nulla sacra peregrina praeter [[Hercules|Herculis]] accepisse, nonnulli auctores, in primis [[Dionysius Halicarnassensis]] fortasse et ipse [[Varro Reatinus|Varronem]] secutus, ei dissentiunt atque cultum Neptuni Equestris ([[Consualia]]), [[Pan|Panis]] ([[Lupercalia]]), item [[Victoria (dea)|Victoriae]] in [[Palatinus|Palatino]] veneratae, necnon [[Ceres (dea)|Cereris]] (in Palatino quoque ? non liquet) Evandro tribuere.
 
Praecipue [[Alphabetum Graecum|litteras Graecas]], quas mater Carmenta [[Lingua Latina|linguae Latinae]] [[Alphabetum Latinum|scribendae]] aptavit, in Italiam introduxisse dicitur atque ex eo magnam admirationem apud [[Aborigines (mythologia)|Aborigines]] movisse.
 
== Notae ==