Quantum redactiones paginae "Rabindranath Tagore" differant

Content deleted Content added
→‎Vita: continuatio
Linea 17:
 
=== Vita in Shilaidaha acta ===
[[Fasciculus:Tagore_Kuthibari.jpg|thumb|Domus Thakur in Shilaidaha]]
Ab anno [[1890]] Thakur dominium familiale ''Shilaidaha'' (in hodierna [[Bangladesha]]) administravit. Uxor cum filiis ibi anno [[1898]] advenit.
Thakur partes suas in societate egit; anno [[1894]] propraeses Accademiae litterarum Bengaliae factus est. "Zamindar Babu" vocatus multum temporis in nave habitabili in flumine ''Padma'' (id est [[Ganges]]) degebat, vectigalia exegit, rusticis consuluit, qui grati in honorem eius dies festos egerunt. Radices suos in vita rustica naturae vicina invenit. Tamen difficiles paganorum conditiones vitae cognoscens enixe operam dedit, ut [[argentaria]]e, societates, scholae, [[nosocomium|nosocomia]] et viae pararentur. Sub aspectu litterarum hi anni (a [[1891]] ad [[1895]]) inter fecundissimos vitae suae numerantur. Tum plus quam dimidiam 84 narrationum partem operis ''Galpaguchchha'' intitulati conscripsit, quibus ironia ac animi commotione varios vitae modos imprimis paganorum descripsit. Praeterea multa carmina composuit, quibus sicut in [[prosa]] novis verbis ac formis mores antiquos superavit.