Quantum redactiones paginae "Rabindranath Tagore" differant

Content deleted Content added
+notae
mNo edit summary
Linea 28:
 
Tamen, quamvis motibus, funeribus, difficultatibus pecuniariis affectus, in Shantiniketan novam scholam creavit, quae a systemate scholari [[Britanniarum Regnum|Britannico]] emancipata rationem [[Hinduismus|hinduisticam]] nomine ''[[Brahmacharya]]'' secuta est: Liberi, qui una vivebant cum [[Guru]], plerumque sub divo, intuitu exemplisque didicerunt. Libri scholastici a Rabindranath illo tempore conscripti usque ad hunc diem in Bengalia leguntur.
 
===
=== Itinera ad exteros et praemium Nobelianum ===
Anno [[1912]] poeta cum filio Rathindranath iter sedecim mensium in [[Anglia]]m et in [[Civitates Foederatae America|Civitates Foederatas Americae]] fecit, ut recreationem corporis et inspirationem poeticam adipisceretur. Ante et per iter compluria carmina in [[lingua Anglica|linguam Anglicam]] vertit – usque ad id tempus opus eius in [[Europa]] paene ignota erat. [[Londinii]] Thakur et filius cum pluribus artificibus et hominibus doctis congressi sunt, inter alios cum [[Gulielmus Butler Yeats|Gulielmo Butler Yeats]], [[Ezra Pound]], [[Georgius Bernardus Shavius|Georgio Bernardo Shavio]] et [[Ernestus Rhys|Ernesto Rhys]]. Yeats carmina a Thakur scripta redegit et una cum hospite [[Gulielmus Rothenstein|Gulielmo Rothenstein]], pictore, et Arthur Fox Strangways auctor fuit editionis libri carminum nomine ''Gitanjali'' apud ''India Society''. [[Metaphora]]e Europaeis prorsus ignotae primos lectores valde commoverunt. Alii duo libri carminum anno [[1913]], partim ab ipso Rabindranath, partim ab operis sociis Bengalicis versi. In Europa a multis "sanctus mysticus Orientis" habebatur, quod in patria non erat neque esse voluit.<ref>Martin Kämpchen, Rabindranath Tagore rororo-Monographie, Hamburgi 1992, p. 77s.</ref>