Quantum redactiones paginae "Thomas Malory" differant

Content deleted Content added
Jondel (disputatio | conlationes)
Linea 3:
 
== Vita ==
Scriptorem operis a Caxton impressi et cuidam "Thomae Malory" adscripti primus identificavitagnovit G. L. Kittredge. Is invenit Thomam Malory filium esse [[Iohannes Malory|Iohannis Malory]], qui anno [[1413]] delegatus erat [[comitatus Warwicensis]] ad [[Parlamentum Britannicum|Parlamentum Anglicum]]. Filius eius Thomas [[Ricardus Beauchamp (comes Warwicensis)|comiti Warwicensi]] servavit qui [[Calesium]] obsidebat anno [[1436]] delegatusque est et ille ad Parlamentum anno [[1444]] vel 1445. Sed iam anno [[1443]] ut effractarius criminatur; die [[4 Ianuarii]] [[1450]] (si delatoribus credimus) cum aliis malefactoribus interficere voluit [[Humphrey Stafford (dux Buckinghamensis)|ducem Buckinghamensem]]; die [[25 Maii]] eiusdem anni domum cuiusdam Hugh Smyth in oppido [[Monks Kirby]] effregit et uxorem stupravit, rursusque mense Augusto eandem rem fecit; et mensibus Iunio et Iulio anni [[1451]] boves e pagis [[Cosford]] et [[Caludon]] deduxit.
 
Igitur die [[23 Iulii]] [[1451]] in vincula coniectus est, et ab hoc tempore usque ad mortem interdum in carcere iacebat, interdum fugitivus est. Licet anno [[1462]] ut equitem se iuveni [[Ricardus Neville (comes Warwicensis)|comiti Warwicensi]] adsociavisse qui in [[Northumbria]]m exercitum duxit pro rege [[Eduardus IV (rex Angliae)|Eduardo IV]]; anno [[1468]] regem ei veniam dare ob crimina recusavit. Mortuus est Thomas Malory die [[14 Martii]] [[1471]] et in ecclesia iuxta carceri [[Newgate]] sepultus est. Sic anno [[1469]] opus ultimum de morte regis Arthuri concluserat: