Quantum redactiones paginae "Ruanda" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 70:
 
[[Fasciculus:Juvénal Habyarimana (1980).jpg|thumb|upright|left|[[Iuvenalis Habyarimana]], praeses inter annos 1973 et 1994]]
Anno [[1990]] [[Primum agmen patrioticum Ruandense]], grex defectorum exsulumque plerumque Tutsiensium, Ruandam septentrionalem invasit, [[bellum civile Ruandense]] incipiens. Neutra factio alteram superare poterat, sed ad annum [[1992]] bellum imperium Habyarimana debilitavit; manifestationes eum in coalitionem cum parte adversa domestica ire coegerunt et tandem anno [[1993]] cum Agmine patriotico Ruandensi [[pactum Arusha]] subscribere. Indutiae die [[6 Aprilis]] [[1994]] desiverunt, cum Habyarimana, aëroplano suo prope aëroportum [[Kigali]] sclopetis conficto, interfectus esset. Caedes proxima causa fuit [[generis occidio Ruandensis|generis occidionis Ruandensis]], qui intra paucas horas coepit. Per circiter centum dies, inter quingenta milia et decies centena milia Tutsiensium et moderatorum Hutuensium occisa sunt in impetibus praemeditatis, a re publica temporaria iussis. Multi Twaënses quoque necati sunt, quamquam non erant scopi principales. Primum agmen Tutsiense denuo bellum intulit et disposite terram capere coepit, totam patriam medio mense Iulio occupans. Parvum fuit aliarum civitatum responsum occidioni; maiores potestates pacificas Nationum Unitarum copias nimis oneratas firmare nolebant. Cum Primum agmen imperium ceperunt, fere duo milliones Hutuensium talionem timentes in civitates vicinas, praesertim [[Zaire]], effugerunt; etiam exercitus primi agminis in [[primum bellum Congense|primo]] [[secundum bellum Congonse|secundoque bellis CongoënsibusCongensibus]] pugnavit. In Ruanda tempus coepit iustitiae et reconciliationis concordiae: [[Tribunal criminale internationale Ruandae]] statutum est et denuo est introductum systema iudiciarium a maioribus traditum, ''[[gacaca]]'' appelatum. Annis [[anni 2000|2000]] oeconomia, numerus peregrinatorum, atque [[Index Evolutionis Humanae|index progressus humani]] rapide crescerunt, et proportiones povertatis ac mortalitatis infantilis deminutae sunt.
 
== De re politica ==