Quantum redactiones paginae "Sol invictus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 27:
[[Fasciculus:ProbusCoin.jpg|thumb|Nummus imperatoris [[Probus (imperator)|Probi]] (276–282) cum imagine Solis Invicti ducens [[quadrigae|quadrigas]]]]
 
Imperator [[Aurelianus]] anno 272 apud Emesa copias usurpatricis [[Zenobia]]e devicit et exinde ibi templum Solis/Elagabalis petivit ut victoria parta deo gratias ageret. Quo ex tempore deum tutorem suum aestimavit inque nummis titulo ''conservator Augusti'' appelavit. Duobus annis post deum immo ''dominum imperii Romani'' nominavit cultumque eius instituens aedem in ''campo Agrippae'', id est pars [[Campus Martius|campi Martii]], consacravit. Sacerdotes eius ex illustrissimis familiis Romanis proveniebant, qui quinto quoque anno certamina in honore illius dei edari consuevissent. Ita Aurelius indigenis dei cultum amplificavit corrobavitque potius quam alienum Elagabalis ritum. Quod novus cultus ubique a plebe gratus acceptus est desiderium novae religionis monstrat. Exempli gratia dies festivus 25 Decembris celebratus adeo in consuetudinem venit ut denique etiam Christiani coacti sunt illum diem proprio festo occupare.
 
Multi itaque Solem potentissimum deum habebant. At etiam cultus [[Mithras|Mithrae]] eo tempore in imperio vigebat imprimisque a militibus adoratus est. Tamen illa secta numquam culto imperiali adiuncta est.