Quantum redactiones paginae "Sol invictus" differant
Content deleted Content added
mNo edit summary Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili |
mNo edit summary Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili |
||
Linea 5:
== In re publica Romana ==
[[Romae]] iam veterrimis temporibus antiquisissimus cultus solis fuisse videtur, quem Roma condita rex [[Titus Tatius]] instruxerat. Ille Sol Indiges vocabatur unaque cum [[Luna]] colebatur. Cum numina eorum quasi paria videbantur eis in [[Circus Maximus|circo maximo]] aedes communis erat, ubi die 28 Augusti amborum festum celebratum est. Praeterea Soli Indigi fanum in colle [[Quirinalis|Quirinali]] fuit, in quo ei die 8 et 9 Augusti immolabatur. Cultus eius autem numquam valuit neque fabulae deorum mentionem eius fecerunt. Labente iam re publica demum favorem plebis meruit.
== Sub primis imperatoribus ==
[[Fasciculus:So Invictus-Neuenheim.JPG|thumb|Sol Invictus Mithras in caelamine, secundo saeculo p.C.n.]]
Quod sol luce eius omnia dilucit deo solis nulla celata remanent. Helius est omniperspiciens et itaque omnisciens quare testis nefariorum habebatur. Talia cum etiam Soli attribuerentur ex primo saeculo p.C.n. imperatoribus tutamini esse putabantuur. Detecta coniuratione Pisonica in imperatorem [[Nero]]nem Soli deo gratiae actae sunt qui ea propter sacrificium acciperet. Deinde imperator [[Vespasianus]] deo anno 75 p.C.n. ingentem statuam dicavit. Regnantibus [[Traianus|Traiano]] [[Hadrianus|Hadrianoque]] in nummis depictus est. Nuncupatio Solis Invicti primo anno 158 in quadam ara attestata est. Etiam [[Mithras|Mithrae]] sectatores nomine ''Sol Invictus Mithras'' primo saeculo utebantur.
|