Quantum redactiones paginae "Sol invictus" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Sol [[Apollonius gerens gloriolam septem radiorum dei Helii, Tunesia, secundo saeculo p.C.n.]] '''Sol''' deus significat...'
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
 
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 2:
 
'''Sol''' deus significat numen astri solis, qui praecipue propter speciem secundo saeculo p.C.n. in orientibus partibus ortam nominis '''''Sol invictus''''' notus est. Etiamsi deum Graecum [[Helius|Helium]] adaequare videtur ex Romana religione sumptus est.
 
== In re publica Romana ==
[[Romae]] iam veterrimis temporibus antiquisissimus cultus solis fuisse videtur, quem Roma condita rex [[Titus Tatius]] instruxerat. Ille Sol Indiges vocabatur unaque cum [[Luna]] colebatur. Cum numina eorum quasi paria videbantur eis in [[Circus Maximus|circo maximo]] aedes communis erat, ubi die 28 Augusti amborum festum celebratum est. Praeterea Soli Indigi fanum in colle [[Quirinalis|Quirinali]] fuit, in quo ei die 8 et 9 Augusti immolabatur. Cultus eius autem numquam valuit neque fabulae deorum mentionem eius fecerunt. Labente iam re publica demum favorem plebis meruit.