Quantum redactiones paginae "Gaius Plinius Secundus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 7:
 
== Vita ==
Plinius Maior [[Roma]]e educatus est, ubi [[Publius Pomponius Secundus|Publium Pomponium Secundum]] [[poeta]]m [[tragoedia|tragoediorum]] cognovit. Ibi praecipue [[botanica]]e arti studuit. Aliquamdiu Plinius et causas dixit. Tum, anno [[47]] in [[Germania]] praefectus alae bellis [[Gnaeus Domitius Corbulo|Gnaei Domitii Corbulonis]] contra [[Chauci|Chaucos]] interfuit. Annis [[50]] et [[51]] ad [[Rhenus|Rhenum]] fuit, ubi fontem salutarem valetudini apud [[Aquae Mattiacae|Aquas Mattiacas]] situm descripsit.<ref>{{Pnh}} 31.20.</ref> Anno [[52]] Romam revertit et Comi iterum causas dixit. Postquam [[Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus|Nerone]] imperatore cursum honorum intermisit, anno [[70]] b[[bellum Iudaicum|ello Iudaico]] [[Titus (imperator)|Titi Flavii]] interfuit. De eius magistratibus insequentium annorum nihil certi novimus, sed anno [[78]] praefectus classi [[Misenum|Misenensi]] factus ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturalem historiam]]'' scribebat. Cum anno [[79]] homines eruptione [[Vesuvius|Vesuvii]] in periculum ductos adiuvare conabatur, ipse in ora maritima iuxta [[Pompeii|Pompeios]] mortuus est.<ref>[[Gaius Plinius Caecilius Secundus|Plinius minor]], ''Epistulae'' 6.16, 6.20.</ref>
 
== Opera ==