Quantum redactiones paginae "Augustinus Hipponensis" differant

Content deleted Content added
→‎Rhetor Mediolani: Neolatonici et Sanctus Paulu
Linea 37:
Augustinus Romae scholam constituere voluit arbitrans ibi adulescentes Karthaginiensibus magis frugi ac sobriores esse , sed ea spe deiectus est (Conf. 5,8). Insuper discipuli, antequam mercedem reddiderunt, ad alium magistrum se transtulerunt (Conf. 5,12). Anno [[384]] amicis Manichaeis adiuvantibus et [[Quintus Aurelius Symmachus|Quinto Aurelio Symmacho]] [[praefectus urbis|praefecto urbi]] commendante Augustinus [[Mediolanum]] vocatus est (Conf. 5,13), quem locum [[Valentinianus II]] imperator sedem regni habuit, ut ibi artem rhetoricam doceret et declamationes ad imperatores consulesque laudandos compararet.
 
Illo temporis spatio Augustinus dubitationibus vexatus se cogitationibus Novae Academiae, quae dicitur, appropinquavit, "quod (Academici) de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant" (Conf. 5,10). Anno [[385]] mater eius Mediolani pervenit; eodem tempore, ut putatur, Augustinus catechumenus fieri constituit. Matre urgente, quae ei sponsalia liberalia ordinaverat, eodem anno se a concubina separavit, quae in Africam rediit. Filius communis apud Augustinum mansit. Usque ad diem, quo sponsa nubilis facta est, Augustinus per duos annos cum altera femina una vixit (Conf. 6,13-15). Etiam [[Ambrosius|Ambrosium]], Mediolanensem [[episcopus|episcopum]], cognovit, cuius praedicationibus offensiones Bibliorum levatae sunt, "cum (Ambrosius) ea, quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritaliter aperiret" (Conf. 6,4). Religio Christiana eum tenere coepit<ref>"Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam ..." (Conf. 6,5)</ref> simulque (circiter ab anno [[386]]) scripta [[Neoplatonismus|neoplatonica]] legit (Conf. 7,9-13), quo eo pervenit, ut [[scepticismus|scepticismum]] Academicorum reliquit. Ex tunc Augustinus magis philosophus quam orator videri voluit. Tandem litteris [[Paulus Tarsensis|Pauli apostoli]] studuit, et "perierunt illae quaestiones, in quibus (...) visus est adversari sibi et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius; (...) et inveni, quidquid illac (apud Platonicos) veram legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici" (Conf. 7,21). Philosophia neoplatonica una cum doctrina de [[gratia]] futura erat caput et fundamentum theologiae Sancti Augustini.
 
[[Mediolanum|Mediolani]] Christianus factus est, conversione eius et [[Baptisma|baptismate]] per continuam intercessionem [[mater|matris]] Monicae et praedicationem [[Ambrosius|Ambrosii]], Mediolanensis [[episcopus|episcopi]], effecta. Ipse scripsit discrimen evenisse quando auditis verbis cantatiunculae [[puer]]orum [[puella]]rumque in strata ludentium, videlicet "Tolle, lege"; sustulit quidem legitque [[Biblia Sacra]], immo primam eorum paginam quae patuit, e capitulo 13 epistulae [[Sanctus Paulus|Pauli]] ad Romanos. Verba "[[Nox]] præcessit, [[dies]] autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: sed induamini [[Iesus|Dominum Jesum Christum]], et [[caro|carnis]] curam ne feceritis in desideriis" (Rom 13.12–14) ei persuaserunt ut modum vivendi mutaret.