Quantum redactiones paginae "Augustinus Hipponensis" differant

Content deleted Content added
variae mutationes
Linea 36:
=== Rhetor Mediolani ===
Augustinus Romae scholam constituere voluit arbitrans ibi adulescentes Karthaginiensibus magis frugi ac sobriores esse , sed ea spe deiectus est (Conf. 5,8). Insuper discipuli, antequam mercedem reddiderunt, ad alium magistrum se transtulerunt (Conf. 5,12). Anno [[384]] amicis Manichaeis adiuvantibus et [[Quintus Aurelius Symmachus|Quinto Aurelio Symmacho]] [[praefectus urbis|praefecto urbi]] commendante Augustinus [[Mediolanum]] vocatus est (Conf. 5,13), quem locum [[Valentinianus II]] imperator sedem regni habuit, ut ibi artem rhetoricam doceret et declamationes ad imperatores consulesque laudandos compararet.
 
Illo temporis spatio Augustinus dubitationibus vexatus se cogitationibus Novae Academiae, quae dicitur, appropinquavit, "quod (Academici) de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant" (Conf. 5,10). Anno [[385]] mater eius Mediolani pervenit; eodem tempore, ut putatur, Augustinus catechumenus fieri constituit. Matre urgente, quae ei sponsalia liberalia ordinaverat, eodem anno se a concubina separavit, quae in Africam rediit. Filius communis apud Augustinum mansit. Usque ad diem, quo sponsa nubilis facta est, Augustinus per duos annos cum altera femina una vixit. (Conf. 6,13-15)
 
[[Mediolanum|Mediolani]] Christianus factus est, conversione eius et [[Baptisma|baptismate]] per continuam intercessionem [[mater|matris]] Monicae et praedicationem [[Ambrosius|Ambrosii]], Mediolanensis [[episcopus|episcopi]], effecta. Ipse scripsit discrimen evenisse quando auditis verbis cantatiunculae [[puer]]orum [[puella]]rumque in strata ludentium, videlicet "Tolle, lege"; sustulit quidem legitque [[Biblia Sacra]], immo primam eorum paginam quae patuit, e capitulo 13 epistulae [[Sanctus Paulus|Pauli]] ad Romanos. Verba "[[Nox]] præcessit, [[dies]] autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: sed induamini [[Iesus|Dominum Jesum Christum]], et [[caro|carnis]] curam ne feceritis in desideriis" (Rom 13.12–14) ei persuaserunt ut modum vivendi mutaret.