Quantum redactiones paginae "Augustinus Hipponensis" differant

Content deleted Content added
Linea 30:
Illo tempore in [[Cicero]]nis exhortationem ad philosophiam "[[Hortensius (Cicero)|Hortensius sive de philosophia]]" nuncupata (cuius his diebus sola fragmenta exstant) haesit,<ref>Confessiones 3,4,7</ref> quae animum eius ita ad studium sapientiae commovit, ut adhuc anno [[386]], quo Christianus factus est, fundamentalem haberet.<ref>Confessiones 8,7,17: " ... multi mei anni mecum effluxerant (...) ex quo (...) lecto Ciceronis Hortensio excitatus eram studium sapientiae" </ref> [[Biblia]] autem ei displicuit, sermone indocto repulsus et discrepantiis confusus.
 
Anno [[373]] Augustinus se ad [[Manichaeismus|Manichaeismum]] contulit et "auditor" (sodalis simplex non in omnia officia constrictus) factus est. Ab anno [[382]] iterum se ab Manichaeismo avertere coepit. Cum anno [[383]] episcopum Manichaeum [[Faustus Milevitanus|Faustum]], a quo dissolutionem quaestionum suarum speraverat, hominem quidem "gratum et verbis iucundum", sed admodum indoctum autem invenit, hac de disciplina desperavit.<ref>Confessiones 5,6,11 et 5,7,12.</ref>
 
Ab anno [[375]] Augustinus magister artis rhetoricae Tagastae vixerat. Matrem ad Manichaeismum convertere voluit, sed frustra. Anno sequenti se ad Karthaginem contulit, anno [[383]] Romam.