Quantum redactiones paginae "Augustinus Hipponensis" differant

Content deleted Content added
→‎Familia et pueritia: de origine Mazicana
Linea 23:
==Vita==
=== Familia et pueritia ===
Augustinus anno [[354]] [[Tagaste|Tagastae]] (hodie Souk Ahras nuncupatum) in [[Numidia]], provincia Romana [[Africa Septentrionalis|Africae septentrionalis]], natus est, patre Patricio, agrorum possessore eoque tempore pagano, et [[Monica (sancta)|Monica]] matre, pia Christiana ex familia [[Mazicani|Mazicana]]<ref>Origo Mazicana ex nomine conicitur, vide [[Monica (sancta)]]. - Augustinus se ipsum "Poenum" vocat (Contra Iulianum opus imperfetum 6,18).</ref> orta. Provincia Numidica tum pace fruebatur et rebus prosperis florebat, etsi controversia inter [[Donatismus|Donatistas]] et [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicos]] non nihil agitabatur. Monica [[infans|infantem]] [[catechumenus|catechumenum]] conscripsit et ad fidem Christianam perducere conata est, [[baptismus|baptizandum]] autem non curavit; in eo usum [[Ecclesia antiqua|ecclesiae antiquae]] secuta est, in qua [[baptisma infantium]], quamquam a [[saeculum 2|saeculo secundo]] exeunte magis magisque in usu, tamen adhuc disputabatur. Multi homines sicut et Patricius, Augustini pater, in hora mortis demum baptizati sunt.<ref>Anno [[418]] demum Concilium Carthaginiense Augustini doctrinam de [[Peccatum originale|peccato originali]] assumens infantes baptizari debere statuit dicens: ''Parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt''. Vide: Denzinger-Schönmetzer: Enchiridion Symbolorum (...), ed. 34a. (1967), p. 83.</ref> Augustino erant frater nomine Navigius et soror, cuius nomen ignotum est quaeque vidua praeposita [[monasterium|monasterii]] feminarum facta est. Materna lingua eius erat [[lingua Latina|Latina]]; [[lingua Graeca|linguam Graecam]], cuius scriptores puer repudiasse videtur<ref>Vide: Confessiones 1,13-14. Ibi: ''Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est''.</ref>, numquam bene didicit. Praenomen "Aurelius" nec in scriptis ipsius nec aliorum illius temporis attestatum est.<ref>Commentatio Augustin/Augustinismus, in: Theologische Realenzyklopädie 4, S. 645ss., ibi p. 646; Horn, Augustinus, p. 13.</ref>
 
=== Disciplina Tagastae, Madauris et Karthagine ===