Quantum redactiones paginae "Augustinus Hipponensis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
→‎Vita: pag. auxi
Linea 22:
 
==Vita==
Augustinus anno [[354]] [[Tagaste|Tagastae]] (hodie Souk Ahras nuncupatum) in [[Numidia]], provincia Romana [[Africa Septentrionalis|Africae septentrionalis]], natus est, patre Patricio, agrorum possessore eoque tempore pagano, et [[Monica (sancta)|Monica]] matre, pia Christiana ex familia [[Mazicani|Mazicana]] orta. Provincia Numidica tum pace fruebatur et rebus prosperis florebat, etsi controversia inter [[Donatismus|Donatistas]] et [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicos]] non nihil agitabatur. Monica [[infans|infantem]] [[catechumenus|catechumenum]] conscripsit et ad fidem Christianam perducere conata est, [[baptismus|baptizandum]] autem non curavit; in eo usum [[Ecclesia antiqua|ecclesiae antiquae]] secuta est, in qua [[baptisma infantium]], quamquam a [[saeculum 2|saeculo secundo]] exeunte magis magisque in usu, tamen adhuc disputabatur. Multi homines sicut et Patricius, Augustini pater, in hora mortis demum baptizati sunt.<ref>Anno [[418]] demum Concilium Carthaginiense Augustini doctrinam de [[Peccatum originale|peccato originali]] assumens infantes baptizari debere statuit dicens: ''Parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt''. Vide: Denzinger-Schönmetzer: Enchiridion Symbolorum (...), ed. 34a. (1967), p. 83.</ref> Augustino erant frater nomine Navigius et soror, cuius nomen ignotum est quaeque vidua praeposita [[monasterium|monasterii]] feminarum facta est. Materna lingua eius erat [[lingua Latina|Latina]]; [[lingua Graeca|linguam Graecam]], cuius scriptores puer repudiasse videtur<ref>Vide: Confessiones 1,13-14. Ibi: ''Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est''.</ref>, numquam bene didicit. Praenomen "Aurelius" nec in scriptis ipsius nec aliorum attestatum est.<ref>Commentatio Augustin/Augustinismus, in: Theologische Realenzyklopädie 4, S. 645ss., ibi p. 646; Horn, Augustinus, p. 13.</ref>
Augustinus natus est [[Tagaste|Tagastae]] (hodie Souk Ahras nuncupatum) in [[Africa Septentrionalis|Africa Septentrionali]] quodam Patricio, eo tempore pagano, et [[Monica (sancta)|Monicae]], piae Christianae, qui [[infans|infantem]] eum [[catechumenus|catechumenum]] conscripsit quamvis [[baptismus|baptizandum]] minime curavit. Dum [[educatio]]nem sequerebatur, et Tagastae, deinde apud Universitatem [[Carthago|Carthaginensem]], comprehensio fidei Christianae sane decrevit, sed in artibus [[litterae|litterarum]] et [[rhetorica]]e excellebat, quamvis [[lingua Graeca|linguam Graecam]] tamen nunquam didicit. Opera [[Cicero]]nis lecta succenderunt ei magnum [[philosophia]]e [[amor]]em per quem de scripturis ecclesiae desperans ad [[Manichaeismus|Manichaeismum]] attractus est. Et dum rhetoricam artem primum in Africa, dein [[Roma]]e (383) et [[Mediolanum|Mediolani]] (384) docebat, fidei quidem Manichaeae adhaesit, cuius tamen postulationes [[philosophia|philosophicae]] ei minus minusque placebant.
 
[[Mediolanum|Mediolani]] Christianus factus est, conversione eius et [[Baptisma|baptismate]] per continuam intercessionem [[mater|matris]] Monicae et praedicationem [[Ambrosius|Ambrosii]], Mediolanensis [[episcopus|episcopi]], effecta. Ipse scripsit discrimen evenisse quando auditis verbis cantatiunculae [[puer]]orum [[puella]]rumque in strata ludentium, videlicet "Tolle, lege"; sustulit quidem legitque [[Biblia Sacra]], immo primam eorum paginam quae patuit, e capitulo 13 epistulae [[Sanctus Paulus|Pauli]] ad Romanos. Verba "[[Nox]] præcessit, [[dies]] autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: sed induamini [[Iesus|Dominum Jesum Christum]], et [[caro|carnis]] curam ne feceritis in desideriis" (Rom 13.12–14) ei persuaserunt ut modum vivendi mutaret.