Quantum redactiones paginae "Hunor Kelemen" differant

m
Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens '{{L}} '''Hunor Kelemen''' (natus in oppido Cârța die 18 Octobris 1967) est scriptor et politicus Romaniae, praeses Unio democratica Hungarorum in...')
 
m
'''Hunor Kelemen''' (natus in oppido [[Cârța]] die [[18 Octobris]] [[1967]]) est scriptor et politicus [[Romania]]e, praeses [[Unio democratica Hungarorum in Romania|unionis democraticae Hungarorum in Romania]] et minister culturae.
 
In comitatú [[Hargitensis comitatus|Hargitensis]] [[Transsilvania]]e educatus, Hunor Kelemen alumnus est [[Universitas Agraria et Veterinaria Claudiopolitana|universitatis agrariae et veterinariae Claudiopolitanae]] et [[Universitas Claudiopolitana|universitatis Babeș-Bolyai]] [[Claudiopolis (Romania)|eiusdem urbis]].
 
Anno [[1990]] cum aliis periodicum Hungaricum Claudiopolitanum ''[[Jelenlét]]'' condidit et hodie usque dirigit; inter annos [[1993]] et [[1997]] periodicum seniorem ''[[Korunk]]'' edidit. Hoc anno secretarius civicus apud ministerium culturae merere coepit. Minister pro cultura promotus est die [[23 Decembris]] [[2009]], primo ministro [[Aemilius Boc|Aemilio Boc]]. Hoc officium retinuit usque ad diem [[7 Maii]] [[2012]], primo ministro [[Michael Răzvan Ungureanu|Michaële Răzvan Ungureanu]], rursusque suscepit primo ministro [[Victor Ponta|Victore Ponta]] die [[4 Martii]] [[2014]]. Iam die [[26 Februarii]] [[2011]] praeses electus est [[Unio democratica Hungarorum in Romania|unionis democraticae Hungarorum]].