Aperire sectionem principem

Mutata

103 octeti additi ,  5 years ago
de Universitate pro Pace
Costarica est prima civitas quae (anno [[1949]]) [[exercitus|exercitum]] abolevit. Praeses [[Anscharius Arias Sánchez]], qui anno [[1987]] [[Praemium Nobelianum Pacis Componendae|Praemio pacis componendae Nobeliano]] laureatus est, dixit: "Quidam putant, inquit, nos vulnerari posse quod nobis non sit exercitus. E contrario, quia non est nobis exercitus, sumus fortes." Costarica est sola civitas in [[America Centralis|Mesoamerica]] quae [[democratia]]m ex [[1950]] aut antea habet. Costarica consistens fuit inter [[America Latina|Latinamericanas]] civitates cum maximo [[Index Evolutionis Humanae|Indice Evolutionis Humanae]], collocata loco 62 in mundo anno [[2012]].
Costarica citata est a [[Consociatio Nationum|Consociationis Nationum]] [[Programma Consociationis Nationum pro Evolutione|Programmate pro Evolutione]] anno [[2010]] velut una inter civitates quae valde [[qualitas vitae|maiorem progressionem humanam]] attigit quam aliae civitates cum similibus reditibus et anno [[2011]] in luce collocata est quoque a [[Consociatio Nationum|Consociationis Nationum]] [[Programma Consociationis Nationum pro Evolutione|Programmate pro Evolutione]] quia est bonus actor in [[Progressus durabilis|sustentabilitate oecologica]] et quia habet meliorem progressionem humanam et aequalitatem quam regionis [[media arithmetica|media]]. Anno [[1980]] sedes [[Universitas pro Pace|Universitatis pro Pace]] constituta est. Etiam est sola civitas quae quinque normas statuta mensurandae [[Progressus durabilis|sustentabilitati oecologicae]] collegit. Civitas quinto loco mundano et primo [[America]]no collocatur prout [[Index Executionis Ambitalis|Indicem Executionis Ambitalis]].
 
Anno [[2007]], Costaricensis gubernatio proposita ut Costarica prima civitas [[neutralitas carbonii|neutra carbonii]] anno [[2021]] fiat nuntiavit. Societas [[New Economics Foundation]] Costaricam primam in anni [[2009]] [[Index Planetae Felicis|Indice Planetae Felicis]] et anno [[2012]] rursus classificavit. Societas [[New Economics Foundation]] Costaricam velut [[progressus durabilis|oecologicissimam]] nationem in mundo anno [[2009]] etiam classificavit. Anno [[2012]], Costarica prima natio in [[continens|continente]] [[America]]na facta est quae [[venatio]]nem delectabilem prohibuit postquam nationalis legislatura populare consilium ampla margine probaret.
17 548

recensiones