Quantum redactiones paginae "Henricus Ford" differant

m
Summarium vacuum
(pag. auxi)
m
ubi obiit=''ibidem''|}}
 
'''Henricus Ford''' (natus die [[30 Iulii]] anno [[1863]] in Greenfield Township [[Michigania]]e in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]], mortuus die [[7 Aprilis]] anno [[1947]] in [[Dearborn (Michigania)|Dearborn Michiganiae]]) condidit societatem ''[[Henry Ford Company]]'', vulgo "Ford" dictam, quae prima [[autocinetum|autocineta]] maximo numero modicoque pretio venalia produxit. [[Fabricatio concatenata|Fabricationem concatenatam]] in autocinetis conficiendis non quidem invenit, sed ad perfectionem duxit.<ref>[http://www.thehenryford.org/exhibits/hf/ The Life of Henry Ford]. Visa die 16 Augusti 2014.</ref> Ford hac nova autocinetorum conficiendorum via fabricationem [[industria]]lem [[Industriae conversio|convertit]] et tantam pecuniam sibi fecit, ut tum inter ditissimos orbis terrarum homines numerabatur.
 
Cum enixe rationes quaereret, quibus impensae diminui possent, multas innovationes sive in fabricando sive in vendendo introduxit, inter quas systema [[franchising]] dictum, quo emporia in urbibus maioribus multarum terrarum nata sunt. Ford maximam divitiarum partem societati Ford Foundation reliquit, familiae suae autem perpetuam societatis directionem confirmavit.
12 272

recensiones